PL 1, col. 1207

De baptismo (Tertullianus), J. P. Migne

In English: On Baptism 7 · On Baptism 8

quo Aaron a Moyse [(Levit., XVIII)] unctus est:
unde Christus dicitur, a chrismate quod est
unctio [(I Reg., XV.)] , quae Domino nomen accommodavit,
facta spiritualis, quia spiritu unctus
est a Deo Patre, sicut in Actis: Collecti sunt enim
vere in ista civitate adversus sanctum Filium tuum,
quem unxisti [(Act., IV, 27)]
. Sic et in nobis carnaliter
currit unctio, sed spiritaliter proficit: quomodo
et ipsius Baptismi carnalis actus, quod in aqua mergimur;
spiritalis effectus, quod delictis liberamur.
CAPUT VIII.
Dehinc manus imponitur, per benedictionem
advocans et invitans Spiritum sanctum. Sane
humano ingenio licebit spiritum in aquam arcessere
et concorporationem eorum, accommodatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.