PL 1, col. 1216

De baptismo (Tertullianus), J. P. Migne

In English: On Baptism 14 · On Baptism 15

Verum haec pro conditione tunc temporis ad
Corinthios scripta sunt [(Ibid.)] , quoniam schismata
et dissensiones inter illos movebantur, dum alius
Paulo deputat, alius Apollo. Propter quod pacificus
Apostolus, ne sibi omnia defendere videretur, non ad
tinguendum ait se missum, sed ad praedicandum. Nam
et prius est praedicare, posterius tinguere. Si prius
praedicatum: puto autem licuit et tinguere cui
licuit praedicare.
CAPUT XV.
Nescio si quid amplius ad controversiam Baptismi
ventilatur. Sane retexam, quod supra omisi, ne imminentes
sensus videar intercidere. Unus omnino baptismus
est nobis, tam ex Domini Evangelio [(Joan.,
III)] , quam ex Apostoli litteris [(Eph., IV)] ; quoniam

unus Dominus et unum Baptismum et una Ecclesia in
coelis. Sed circa haereticos sane quid custodiendum
sit, digne quis retractet; ad nos enim editum est.
Haeretici autem nullum habent consortium nostrae
disciplinae, quos extraneos utique testatur ipsa ademptio
communicationis. Non debeo in illis agnoscere
quod mihi est praeceptum, quia non idem Deus est
nobis et illis, nec unus Christus, id est idem. Ideoque
nec Baptismus unus, quia non idem. Quem
cum rite non habeant, sine dubio non habent, nec capit
numerari, quod non habetur: ita nec possunt
accipere, quia non habent. Sed de isto plenius jam
nobis in graeco digestum est. Semel ergo lavacrum
inimus, semel delicta diluuntur, quia ea iterari

non oportet. Caeterum Israel [(Marc., VII)] Judaeus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.