PL 1, col. 415

Apologeticus adversus gentes (Tertullianus), J. P. Migne

In English: Apology 23

si homo communis conditionis, si magus, si post
mortem de sepulcro a discipulis subreptus, si
nunc denique penes inferos, si non in coelis potius,
et inde venturus cum totius mundi motu, cum horrore
orbis, cum planctu omnium, sed non Christianorum,
ut Dei Virtus et Dei Spiritus et Sermo et
Sapientia et Ratio et Dei Filius. Quodcumque ridetis,
rideant et illi vobiscum; negent Christum omnem ab
aevo animam restituto corpore judicaturum. Dicant
hoc pro tribunali, si forte, Minoen et Rhadamanthum
secundum consensum Platonis et poetarum
esse sortitos; suae saltem ignominiae et damnationis

notam refutent: renuant se immundos
spiritus esse, quod vel ex pabulis eorum sanguine
et fumo et putidis rogis pecorum et impuratissimis
linguis ipsorum vatum intelligi debuit; renuant
ob malitiam praedamnatos se in eumdem
judicii diem cum omnibus cultoribus et operatoribus
suis. Atqui omnis haec nostra in illos dominatio
et potestas de nominatione Christi valet, et
de commemoratione eorum, quae sibi a Deo per
arbitrum Christum imminentia exspectant. Christum
timentes in Deo, et Deum in Christo, subjiciuntur
servis Dei et Christi. Ita de contactu deque afflatu
nostro contemplatione et repraesentatione ignis illius
correpti, etiam de corporibus nostro imperio excedunt
inviti et dolentes, et vobis praesentibus erubescentes.
Credite illis, cum verum de se loquuntur,
qui mentientibus creditis. Nemo ad suum dedecus
mentitur, quin potius ad honorem. Magis fides
prona est adversus semetipsos confitentes, quam
pro semetipsis negantes. Haec denique testimonia
deorum vestrorum christianos facere consueverunt,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.