PL 1, col. 434

Apologeticus adversus gentes (Tertullianus), J. P. Migne

In English: Apology 27

sit nobis tota vis daemonum et ejusmodi spirituum
ut nequam tamen servi metui nonnunquam contumaciam
miscent, et laedere gestiunt quos alias verentur:
odium enim etiam timor inspirat, praeterquam
quod desperata conditio eorum ex praedamnatione
solatium reputat fruendae interim malignitatis
de poenae mora. Et tamen apprehensi subiguntur et
conditioni suae succidunt, et quos de longinquo
oppugnant, de proximo obsecrant. Itaque dum vice
rebellantium ergastulorum sive carcerum, vel metallorum,
vel hoc genus poenalis servitutis erumpunt
adversus nos, in quorum potestate sunt, certi et impares
se esse et hoc magis perditos ingratis resistimus
ut aequales, et repugnamus perseverantes in
eo quod oppugnant, et illos nunquam magis detriumphamus,
quam quum pro fidei obstinatione damnamur.
CAPUT XXVIII.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.