PL 1, col. 471

Apologeticus adversus gentes (Tertullianus), J. P. Migne

In English: Apology 39

vel in custodiis, duntaxat ex caussa Dei sectae
alumni confessionis suae fiunt. Sed ejusmodi
vel maxime dilectionis operatio notam nobis inurit
penes quosdam. Vide, inquiunt, ut invicem se diligant:
ipsi enim invicem oderunt; et ut pro alterutro
mori sint parati: ipsi enim ad occidendum alterutrum
paratiores erunt. Sed et quod fratrum appellatione
censemur, non alias, opinor, infamant,
quam quod apud ipsos omne sanguinis nomen de affectatione
simulatum est. Fratres autem etiam vestri
sumus, jure naturae matris unius, etsi vos parum
homines, quia mali fratres. At quanto dignius fratres
et dicuntur et habentur, qui unum patrem Deum
agnoverunt, qui unum Spiritum biberunt sanctitatis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.