PL 1, col. 472
Apologeticus adversus gentes (Tertullianus), J. P. Migne
In English: Apology 39
qui de uno utero ignorantiae ejusdem ad unam
lucem expaverunt veritatis. Sed eo fortasse
minus legitimi existimamur, quia nulla de nostra fraternitate
tragoedia exclamat, vel quia ex substantia
familiari fratres sumus, quae penes vos fere dirimit
fraternitatem. Itaque qui animo animaque miscemur,
nihil de rei communicatione dubitamus. Omnia
indiscreta sunt apud nos, praeter uxores: in isto loco
consortium solvimus, in quo solo caeteri homines consortium
exercent, qui non amicorum solummodo matrimonia
usurpant, sed et sua amicis patientissime
subministrant, ex illa, credo, majorum et sapientissimorum
disciplina, Graeci Socratis et Romani Catonis,
qui uxores suas amicis communicaverunt,