PL 1, col. 492

Apologeticus adversus gentes (Tertullianus), J. P. Migne

In English: Apology 42

cum quibus et de quibus vivimus, non scio.
Sed si caeremonias tuas non frequento, attamen
et illa die homo sum. Non lavo sub noctem
Saturnalibus, ne et noctem et diem perdam; attamen
lavo et debita hora et salubri, quae mihi et
calorem et sanguinem servet; rigere et pallere post
lavacrum mortuus possum. Non in publico Liberalibus
discumbo, quod bestiariis supremam
coenantibus mos est; attamen ubi ubi de copiis tuis
coeno. Non emo capiti coronam. Quid tua
interest, emptis nihilominus floribus quomodo utar?

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.