PL 1, col. 751

De illis enimvero, quæ ma- joris moment sunt, data inferius occasione agendum erit. Decreveramus quidem omnes prorsus vel a no- bis, vel ab aliis excerptas variantes hujusce libri lec- Uones ad nostra dissertationis calcem repræsentare.
Verum quia unus e sodalibus nostris, qui adornan- dz omnium Tertulliani librorum editioni sedulam dat operam , poposcit hanc sibi provinciam demandari , equioribus illius votis satisſaciendum esse censui- mus.
Ad propositum itaque nostrum suſſicere arbi- tramur præcipua ac notatu digna in hae dissertationa indicare corrupta , interpolala , excisa , et immutala Tertulliani verba; ut ejus mens, et sententia possit ab omnibus ſacilius intelligi.
ARTICULUS u. De variis hujus Apologetici, aliorumque Tertulliani librorum editionibus. Pauca profecto invenias veterum Ecclesize Patrum opera, quæ sæpius lypis mandata sint, quam hie Apo- logeticus, aliæque Tertulliani lucubrationes.
Neque ille simul cum istis tantum, sed seorsim quoque pu- blici juris ſactus est. Nam is solus ex typographorum officina publicam in lucem studio ac cura Joannis Baptiste Egnatii exivit.
Duobus tamen tomis ea complexus est, qui anno 1624, 1630, ac 1641 e prælo exicrunt. Anno autem 4634, Nicolaus Rigaltius omnia quo- que Tertulliani opera, uno tomo comprehensa, novo editione interponere judicium ; quandoquidem alii quam plurimi suum, nec illud quidem valde honori- ficum aſfatim tulerunt.
in Minuc. Oc- C ſecto necesse est nostrum de hae inscriptione totaque tap. cap. 2, art. 3). Antea vero et posten ille Apologeticus liber cum aliis Tertulliani operibus aut plurimis, aut omnibus publicz luci datus ſuit.
Præeipuas autem eorum edi- tiones ut breviter recenseamus, primo quidem Bea- tus Rhenanus illa Basile anno 4521, ac deinde anno 1528, lypis excudi curavit. Ex his autem editionibus alize annis 1525, 1556, et 1538, codem plane modo divulgatæ sunt; alia vero anno 1562, curis Sigismun- di Gelenii in vulgus prodivit.
Tum deinde anno 1580, aliam Renatus Laurentius de la Barre nobis procura- vit, qua Tertulliani commentationes velerum, ut ipse alt, et recentiorum exemplarium collatione emen- date ſuerunt.
Nulla autem horum librorum editio muliiplicata magis ſuit , quam illa, quæ curante Ja» py obo Pamelio, annis 1579, publicam in lucem emissa est. Nam ea rursus annis 1579, 1584, 1596, 1597, 4599, 1608, 1616, 1627, 1658, 1662 et 4664, variis recusa ſuit in Europe urbibus.
Præterea Ludovicus de la Cerda, primarius apud RR. e societate Jesu Patres theologiæ proſessor novo labore, novisque curis pleraque publicavit Tertulliani opera: sed ea presertim omisit, quæ ab illo adver- sus Marcionem, et catholicam Ecclesiam seripta sunt.

OCR text from a scan; reading errors may remain. Page in the scan

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.