PL 10, col. 248
De Trinitate (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne
In English: De Trinitate or On the Trinity 8.15 · De Trinitate or On the Trinity 8.16
etc.). Si voluntatis tantum unitatem intelligi vellet:
cur gradum quemdam atque ordinem consummandae
unitatis exposuit: nisi ut cum ille in Patre per naturam
divinitatis esset; nos contra in eo per corporalem
ejus nativitatem, et ille rursum in nobis per
sacramentorum inesse mysterium crederetur: ac sic
perfecta per Mediatorem unitas doceretur, cum nobis
in se manentibus ipse maneret in Patre, et in Patre
manens maneret in nobis; et ita ad unitatem Patris
proficeremus, cum qui in eo naturaliter secundum
nativitatem inest, nos quoque in eo naturaliter inessemus,
ipso in nobis naturaliter permanente?
16.
Unitas haec quam naturalis. Unitas Filii cum
Patre. --Quam autem naturalis in nobis haec unitas
sit, ipse ita testatus est: Qui edit carnem meam, et
bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo [(Joan.
VI, 57)]
. Non enim quis in eo erit, nisi in quo ipse fuerit:
ejus tantum in se assumptam habens carnem,
qui suam sumpserit. Perfectae autem hujus unitatis 225
sacramentum superius jam docuerat, dicens: Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo per Patrem:
et qui manducaverit meam carnem, et ipse vivet
per me
[(Ibid. 58)]
. Vivit ergo per Patrem: et quo
modo per Patrem vivit, eodem modo nos per carnem
ejus vivimus. Omnis enim comparatio ad intelligentiae
formam praesumitur: ut id, de quo agitur,
secundum propositum exemplum assequamur.