PL 10, col. 247

De Trinitate (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

In English: De Trinitate or On the Trinity 8.14 · De Trinitate or On the Trinity 8.15

Non est humano aut saeculi sensu in Dei rebus
loquendum [(V. lib. IV, n. 14)] : neque per violentam
atque imprudentem praedicationem; coelestium
dictorum sanitati, alienae atque impiae intelligentiae
extorquenda perversitas est. Quae scripta
sunt legamus, et quae legerimus intelligamus: et tum
perfectae fidei officio fungemur. De naturali enim in
nobis Christi veritate quae dicimus, nisi ab eo didicimus,
stulte atque impie dicimus. Ipse enim ait, Caro
mea vere est esca, et sanguis meus vere est potus. Qui
edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me
manet, et ego in eo [(Joan. VI, 56, 57)]
. De veritate
carnis et sanguinis non relictus est ambigendi locus.
Nunc enim et ipsius Domini professione, et fide
nostra vere caro est, et vere sanguis est. Et haec accepta

atque hausta id efficiunt, 224 ut et nos in
Christo, et Christus in nobis sit. Anne hoc veritas
non est? Contingat plane his verum non esse, qui
Christum Jesum verum esse Deum denegant. Est ergo
in nobis ipse per carnem, et sumus in eo: dum
secum hoc, quod nos sumus, in Deo est.
15.
Perfecta nobis, Christo mediante, cum Deo unitas. --Quam autem in eo per sacramentum communicatae
carnis et sanguinis simus, ipse testatur dicens, Et hic mundus me jam non videt; vos autem me videbitis,
quoniam ego vivo, et vos vivetis; quoniam ego in
Patre meo, et vos in me, et ego in vobis
(Joan. XIV, 19,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.