PL 10, col. 246

De Trinitate (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

In English: De Trinitate or On the Trinity 8.13 · De Trinitate or On the Trinity 8.14

23). Eos nunc, qui inter Patrem et Filium voluntatis
ingerunt unitatem, interrogo utrumne per naturae
veritatem hodie Christus in nobis sit, an per concordiam
voluntatis? Si enim vere Verbum caro factum
est, et vere nos Verbum carnem cibo dominico
sumimus; quomodo non naturaliter manere in nobis
existimandus est, qui et naturam carnis nostrae jam
inseparabilem sibi homo natus assumpsit, et naturam
carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento 223
nobis communicandae carnis admiscuit? Ita
enim omnes unum sumus, quia et in Christo Pater
est, et Christus in nobis est. Quisquis ergo naturaliter
Patrem in Christo negabit, neget prius non naturaliter
vel se in Christo, vel Christum sibi inesse;
quia in Christo Pater, et Christus in nobis, unum in

his esse nos faciunt. Si vere igitur carnem corporis
nostri Christus assumpsit, et vere homo ille, qui
ex Maria natus fuit, Christus est, nosque vere sub
mysterio carnem corporis sui sumimus (et per
hoc unum erimus, quia Pater in eo est, et ille in nobis);
quomodo voluntatis unitas asseritur, cum naturalis
per sacramentum proprietas, perfectae sacramentum
sit unitatis.
14.
Verum Christi corpus in hoc Sacramento percipimus.
--

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.