PL 10, col. 251
De Trinitate (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne
In English: De Trinitate or On the Trinity 8.20
sed non potestis portare illa modo. Cum venerit ille
Spiritus veritatis, diriget vos in omnem veritatem.
Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque
audierit loquetur, et futura annuntiabit vobis. Ille me
honorificabit; quoniam de meo accipiet, et annuntiabit
vobis. Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt:
propterea dixi, De meo accipiet, et annuntiabit vobis [(Joan. XVI, 12, seqq.)]
.
A Filio igitur accipit, qui et ab
eo mittitur, et a Patre procedit. Et interrogo, utrum
id ipsum sit a Filio accipere, quod a Patre procedere.
Quod si differre credetur inter accipere
a Filio, et a Patre procedere; certe id ipsum atque
unum esse existimabitur, a Filio accipere, quod
sit accipere a Patre. Ipse enim Dominus ait: Quoniam
de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quae
cumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi, De meo
accipiet, et annuntiabit vobis [(Ibid. 14 et 15)]
. Hoc
quod accipiet (sive potestas est, sive virtus, sive
doctrina est), Filius a se accipiendum esse dixit: et
rursum hoc ipsum significat accipiendum esse de
Patre. Cum enim ait, omnia quaecumque habet Pater,
sua esse, et idcirco dixisse se de suo accipiendum
esse: docet etiam a Patre accipienda, a se tamen
accipi; quia omnia quae Patris sunt, sua sint.
Non habet haec unitas diversitatem: nec differt a quo
acceptum sit, quod datum a Patre, datum referatur
a Filio. Numquid et hic voluntatis unitas afferetur?
Omnia quae habet Pater, Filii sunt: et omnia quae
Filii 228 sunt, Patris sunt. Ipse enim ait: Et mea
omnia tua sunt, et tua mea [(Joan. XVII, 10)]
. Nondum
loci est, ut demonstrem, cur ita dixerit: Quoniam
de meo accipiet: futuri enim temporis significatio est,
ubi accepturus ostenditur. Nunc certe ideo a se accepturum
ait, quia omnia Patris sua essent. Disseca
naturae hujus, si potes, unitatem: et aliquam dissimilitudinis
infer necessitatem, per quam Filius non
sit in unitate naturae. A Patre enim procedit Spiritus
veritatis: sed a Filio a Patre mittitur. Omnia
quae Patris sunt, Filii sunt: et idcirco quidquid accipiet,
a Filio accipiet ille mittendus, quia
Filii sunt universa quae Patris sunt. Natura itaque
in omnibus tenet suam legem, et quod unum ambo
sunt, ejusdem in utroque per generationem nativitatemque