PL 10, col. 372
De Trinitate (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne
In English: De Trinitate or On the Trinity 10.36 · De Trinitate or On the Trinity 10.37
tristem esse usque ad mortem. Non enim ejusdem
significationis est, tristem esse propter mortem,
et tristem esse usque ad mortem: quia ubi propter
mortem tristitia est, illic ipsa mors causa tristitiae
est; ubi vero tristitia usque ad mortem est, mors
non jam tristitiae est causa, sed finis. Qui ergo non
propter mortem, sed usque ad mortem tristis est,
quaerendum est unde sit tristis. Tristis autem non incerto
neque indefinito humanae ignorantiae
tempore, sed usque ad mortem. Adeo autem non
propter mortem suscepta tristitia est, ut sit destituta
per mortem.
37.
Tristitiae Christi causa. Cui precetur calicem transire.
Duae Christi voluntates. --Et ut causam tristitiae
intelligere possimus, videamus quid hanc professionem
tristitiae vel praecesserit, vel consequatur. Totius
enim passionis et fidei mysterium consummatum
paschae coena fuerat per Dominum. Postque universorum
in se scandalum docet [(Matth. XXVI, 31 et
32)] , sed praecessurum se eos in Galilaeam promittit [(Ibid. 33)] .
Petrus, caeteris licet scandalizaturis, se tatamen
non scandalizaturum constanti fide spopondit.
Sed Dominus per naturam Dei non ignarus gerendorum,
ter eum negaturum se esse respondit: ut caeterorum
scandalum intelligeretur ex Petro, cum ille
in tam grave fidei periculum eum ter negando recideret.
Tum ille assumptis Petro, Jacobo et Joanne [(Ibid. 37)] ,
duobus ad martyrium 347 electis, et Joanne
in praedicationem Evangelii firmando, tristem se
usque ad mortem professus est. Deinde progressus,
oravit dicens: Pater meus, si possibile est, transeat a
me calix iste: sed tamen non sicut ego volo, sed sicut
tu vis [(Ibid. 39)]
. Transire a se calicem rogat, utique
jam secum manentem: qui tum in sanguine Novi
Testamenti pro multorum peccatis effundi consummabatur.
Non enim rogat ne secum sit, sed ut a
se transeat. Deinde rogat ne voluntas sua fiat: et
quod vult effici, id ipsum concedi sibi non vult. Ait
enim, Sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis: