PL 10, col. 502
Liber de synodis seu fide orientalium (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne
fuerit conscribi, quae quales sint, ex ipsis intelligetur.
Omnibus enim quae ab iis gesta sunt cognitis,
facilius tum et plenius earum rerum, de quibus inter
nos quaestio est, absolutionem religiosam et unitati
congruam afferemus.
Expositio [( an. 341, edita )] ecclesiasticae fidei, quae exposita
est in synodo habita per Encaenias Antiochenae
ecclesiae consummatae. Exposuerunt
qui adfuerunt episcopi nonaginta septem, cum in
suspicionem venisset unus ex episcopis quod
prava sentiret.
29.
« Credimus consequenter evangelicae et apostolicae
traditioni in unum Deum patrem omnipotentem,
cunctorum quae sunt aedificatorem et factorem et
provisorem, de quo omnia: et in unum Dominum
Jesum Christum filium ipsius unigenitum, Deum per
quem omnia, qui generatus est ex Patre, Deum
de Deo, totum ex toto, unum ex uno, perfectum de
perfecto, regem de rege, Dominum de Domino,
verbum, sapientiam, vitam, lumen verum, viam veram,
resurrectionem, pastorem, januam, inconvertibilem
et immutabilem, divinitatis essentiaeque