PL 10, col. 503

Liber de synodis seu fide orientalium (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

et virtutis et gloriae incommutabilem 479 imaginem,
primum editum totius creaturae, qui semper
fuit in principio apud Deum Verbum Deus, juxta
quod dictum est in Evangelio, Et Deus erat Verbum [(Joan. I, 1)]
,
per quem omnia facta sunt, et in quo
omnia constant: qui in novissimis diebus descendit
desursum, et natus est ex virgine secundum Scripturas,
et agnus factus est, mediator Dei et hominum,
praedestinatus fidei nostrae, et dux vitae. Dixit
quippe: Non enim descendi de coelo, ut facerem voluntatem
meam, sed voluntatem ejus qui me misit [(Joan. VI, 38)]
.
Qui passus est et resurrexit pro
nobis tertia die, et adscendit in coelos, et sedet in
dextera Patris, et iterum venturus est cum gloria judicare
vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum,
qui in paraclesin et sanctificationem et consummationem

credentibus datus est, juxta quod et Dominus
Jesus Christus ordinavit discipulos dicens: Pergite,
et docete universas gentes, baptizantes eos in nomine
Patris et Filii et Spiritus sancti [(Matth. XXVIII,
19)]
: manifeste utique Patris vere patris, certumque
Filii vere filii, et Spiritus sancti vere spiritus
sancti; hisque nominibus non simpliciter neque
otiose propositis, sed significantibus diligenter propriam
uniuscujusque nominatorum substantiam et
ordinem et gloriam, ut sint quidem per substantiam
tria, per consonantiam vero unum.
30.
« Hanc ergo habentes fidem, et ab initio et
usque in finem habituri in conspectu Dei et Christi,
omnem haereticam et pravam sectam anathematizamus:

et si quis praeter salubrem Scripturarum et
rectam fidem docet, dicens aut tempus, aut spatium,
aut saeculum, aut esse aut fuisse prius, quam generatus
Filius: anathema sit. Et si quis Filium conditionem
dicit, quemadmodum unum conditionum;
aut nativitatem, sicut sunt nativitates; aut factionem,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.