PL 100, col. 260

Epistolae (Alcuinus), J. P. Migne

venerabili aspectui vestro praesentare. Sciens autem
scholasticae eruditionis inquisitionem, et ecclesiasticae
disciplinae solertiam, vestrae clarissimae sapientiae et
dulcissimae familiaritati gratam esse et jucundam; et
quidquid urbanitatis sale conditum cognoscitur, vestris
intellectualibus auribus favorabile, et acutissimis
scientiae oculis amabile esse probavimus. Unde
quod scholastica tironum juventus flaccidis [ Al., flaicinis, forte
Flaccinis, seu Flaccianis, id est, ipsius
Flacci] ingerere auribus solet, vestrae sanctissimae
prudentiae dirigere ratum duximus, et inde solatia
responsionis quaerere, unde sophiae flumina manare
novimus; tametsi indoctas has videri interrogationes
vestrae sanctissimae sapientiae posse fateor. Et ne mea
aliquid praesumptuose rusticitas responderet [ Al.,

meae aliquis rusticitati praesumptuose responderet]
vestrum laudabile ingenium, et praefulgens eruditionis
acumen consulere tutum esse putavimus. Nam
velut vermes fenestris involant aestivis, sic auribus
meis insident quaestiunculae. Et horum convenientia
nunc temporum excitati de ecclesiastico more interrogant,
cur septuagesimus, et sexagesimus, vel quinquagesimus
ordo per dies Dominicos ante quadragesimum
dicatur vel colatur?
Si respondero, Ecclesiae hanc esse consuetudinem
et Romana auctoritate hujus religionis ritum esse
firmatum; minus illis videtur, auctoritate et consuetudine
sola esse responsum, nisi et aliqua ratio addatur
auctoritati: quia dicunt, nihil esse sine causa in
ecclesiasticis consuetudinibus a doctoribus constitutum

praecipuis. Maxime autem titubat illorum sensus
quod numerus praedictus ordini dierum non convenit.
Ubi dicunt, septuagesimus. ibi non sunt septuaginta
dies usque ad resurrectionem Domini nostri Jesu
Christi. Similiter nec ubi sexagesimus numerus notatur
in diebus Dominicis, nullatenus computo dierum
convenit usque ad Pascha. Iterum si dico, synecdochice
dictum esse, id est, a parte totum; quae
quidem tropica locutio, ut vos optime nostis, Scripturis
sanctis usitatissima esse dignoscitur; sicut in
tribus diebus et tribus noctibus, quibus Dominus
noster Jesus Christus in sepulcro requiescere legitur [(Matth. XII, 40)] ,
intelligi necesse est, et multis aliis
in locis: quae omnia si dicantur, libri excedunt magnitudinem.
Addunt tamen quaerere cur septuaginta,

vel sexaginta, vel quinquaginta in tali tempore dicuntur?
[ Al., cur Septuagesima, vel Sexagesima, vel
Quinquagesima in tanto tempore dicantur]? Audivi,
dum Romae essem, quosdam dicentes magistros quod
Orientales populi novem hebdomadas, et Graeci octo,
et Latini septem jejunare soleant; et inde consuetudinem
Romanam sumpsisse Ecclesiam, septuagesimos,
sexagesimos, et quinquagesimos [ Al., ex consuetudine

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.