PL 100, col. 261
Epistolae (Alcuinus), J. P. Migne
Romana Septuagesimam, Sexagesimam,
et Quinquagesimam] nuncupare Dominicos. Hoc quia
a talibus non audivi magistris, quorum auctoritati
me tradere auderem, omnino confirmare non fui
ausus. Quapropter adhuc restat aliquid quaerendum
quod tempori conveniat et rationi concordet, et numero
non adversetur. Videtur enim mihi septuagesimus
dies dici posse propter decem hebdomadas, quae
sunt ab ipso die usque ad clausum Paschae [ Al., Pascha],
quo die alba tolluntur vestimenta a nuper
baptizatis. Igitur et in Apostolo legimus: Regnavit
mors ab Adam usque ad Moysen [(Rom. V, 14)]
; et
significat, usque ad ultima tempora legis, quae per
Moysen data est, et decucurrit in Christi Dei nostri
tempora. Porro sexagesimus inde dici potest, quia
sexaginta sunt dies usque ad medium Paschae, quod
erit feria quarta paschalis hebdomadis. Quinquagesimus
vero, qui decurrit usque in diem sanctum
resurrectionis Dominicae. Quadragenarius etiam numerus
cum 87 Dominica sua currit ad mysticum Pascha
Hebraeorum, quod Dominus noster Jesus Christus
cum discipulis suis celebravit, et nos dicimus Coenam
Domini.
Nec typica interpretatio his discordare videtur rationibus.
Nam septenarius Spiritui sancto convenire
multis in locis sacrae Scripturae noscitur. Unde et post
septem hebdomadas Spiritus sanctus missus est de
coelo in igneis linguis super centum viginti nomina
credentium [(Act. II, 3)] ; et septem dona sancti Spiritus
legimus in propheta [(Isa. XI, 2, 3)] . Et tunc maxime,
dum alba tolluntur a baptizatis vestimenta,
per manus impositionem a pontifice Spiritum sanctum
accipere conveniens est, qui in baptismo omnium
receperunt remissionem peccatorum; et per
septem dies in angelico [ Al., evangelico] castitatis
habitu et luminibus coelestis claritatis sanctis assistere
sacrificiis solent. Et senarius numerus perfectioni
vitae nostrae concordat, quia in sex diebus omnia
opera perfecta fecit Creator omnipotens [(Gen. I,
31, II, 1)] . Et ipse senarius numerus, sicut vestra doctissima
novit sagacitas, partibus suis perfectus est.
Et quinarius numerus per decades ductus, ad resurrectionem
Domini nostri Jesu Christi concurrit, significans
nobis remissionem omnium peccatorum esse,
et justificationem vitae in Christo. Quadragenarius
vero per decadas quater ductus, poenitentiae typum
tenere multis in locis constat. Unde et ipse Dominus
noster quadraginta diebus jejunavit [(Matth. IV, 2)] ,
cujus praedicatio prima fuit: Poenitentiam agite, appropinquavit
regnum coelorum [(Matth. III, 2)]
. Et sicut
Moyses legem, Elias prophetiam [(Exod. XXXIV, 28;
III Reg. XIX, 8)] , ita ipse Dominus noster evangelicam
praedicationem quadraginta dierum jejunio dedicavit.
Et ut vestra novit ingeniosa et praeclara in
omnibus philosophorum disciplinis prudentia, quam
mirabiliter quadragenarius numerus, qui poenitentiae,
ut diximus, convenit, si per suas partitur divisiones,
et per partes suas crescit, usque ad quinquagesimum
pervenit, qui est remissionis numerus; quia per