PL 100, col. 262

Epistolae (Alcuinus), J. P. Migne

poenitentiam ad remissionem peccatorum nostrorum
nobis festinandum est.
Sed et aliquid mirabile in hac consideratione et
convenientia senarii numeri inveniri potest; et quodammodo
principium hujus computationis mirabili
fine concordat in regulis numerorum. Igitur inter
septuagesimum et sexagesimum sex reperiuntur dies:
similiter inter sexagesimum et quinquagesimum;
etiam inter quinquagesimum et quadragesimum senarius
invenitur numerus, et fiunt ter sex, et faciunt
decem et octo [ Al., dies octodecim]. Qui numerus, si
rationabiliter consideratur, et dividitur in tres partes
aequales, erunt ter sex; et est ratio simpli ad duplum,
et significat simplam mortem Dei Christi ad duplam
nostram. Quia nos duabus mortibus fuimus obnoxii,

id est, animae et carnis [ Al., corporis]. Ille vero simpla
morte sua et innoxia, duptam destruxit nostram,
et simpla resurrectione sua duplam ostendit nobis
[ Al., nostram], et perdonavit; unam nunc in anima,
alteram in die magno adventus sui in corpore, ut sit
tunc unus homo gloriosus corpore et anima, qui
prius unus fuit mortalis anima et corpore; anima
peccato, corpore corruptione.
Similiter, et si finis consideratur calculationis,
convenienter huic rationi videtur concordare. Nam
inter quintam feriam coenae Dominicae, in qua quadragenarius
numerus decurrit; usque ad resurrectionem
Domini, id est, Dominicam diem, quo quinquagenarius
numerus pervenit, duo sunt dies. Item a
Dominica resurrectionis Domini [ Al., die], usque ad

quartam feriam, quo sexagesimus numerus pervenit,
duo sunt dies. Item a quarta feria usque ad sabbatum,
ubi septuagesimus numerus impletus est, duo
sunt dies. Hi vero dies si junguntur, duo et duo et
duo, faciunt sex. Et iste senarius si dividitur in duo
et quatuor, eadem simpli et dupli ratio invenietur
in eo. Ita haec concordia pertinet ad resurrectionem
Domini nostri Jesu Christi: illa prior ad passionem,
in qua redempti sumus, et in ista justificati, sicut
beatus Apostolus ait: Christus passus est propter redemptionem
nostram, resurrexit autem propter justificationem
nostram [(Rom. IV, 25)]
. Potestis ex hac speculatione
vestris demonstrare familiaribus, quam jucunda
est et utilis arithmeticae disciplinae cognitio;
quam et vestrae 88 diligentiae bene notam, et per

vos aliis cognitam esse credimus. Plura hinc [ Al.,
plurima ex hinc] dicere potui, sed nolui chartulae
excedere modum: et maxime quia non ignoranti
scripsi, sed ei qui haec omnia optime novit. Ideo perpaucis
haec praelibavi verbis, quia vobis haec omnia
esse notissima sciebam. Et ut dictum est, cum sapiente paucis utendum est verbis
[(Eccle. V, 1)]
. Et, Beatus, qui loquitur in aurem audientem
[(Prov. XX,
12)]
, id est intelligentem. Mihi itaque in fine epistolae
cum regina Saba dicendum est: Beati viri tui, et
beati servi tui: Hi qui stant coram te semper, et audiunt
sapientiam tuam. Sit Dominus Deus tuus benedictus,
cui complacuisti, et posuit te super thronum
Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.