PL 101, col. 1050
Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne
tuam, talem, tu cui omnia sunt possibilia, et
nihil difficile; ut placere valeam coram oculis tuis
in veritate. Tuam pie non abhorreo medicinam; sum
enim valde infirmus. Ordine quo placet, medere
multis languoribus meis, et excoque scoriam peccatorum
meorum ad purum, priusquam abeam, modis
quibus tibi videtur. Sed rogavi tuam, Domine, misericordiam,
et rogare non cesso, quia hoc nimis desidero.
Mollifica cor meum durum et lapideum tua
mirabili et potenti unctione. Mollifica, precor, et fac
me per ignem compunctionis, hostiam vivam quotidie
coram te fieri. Respice me, Domine, et miserere
mei: da mihi effectum petitionis et desiderii mei:
da capiti meo aquam immensam, et oculis meis infunde
verum fontem lacrymarum jugiter emanantem,
ut pro vulneribus animae meae indesinenter diebus
ac noctibus defleam, donec tempus est acceptabile,
donec dies sunt salutis, donec vacat flere mala quae
feci, et quotidie facio; ut per poenitentiae labores
vita aeterna perfruar cum bonis, et ultima portione,
saltem cum illo venerabili latrone, qui per unum
verbum effectus est haeres paradisi in ipso mortis
articulo, propter tuam multam misericordiam et
bonitatem.
V.
Audi, pie, audi preces servi tui, reminiscere
miserationum tuarum, quibus mirabiliter subventum
est humano generi per bonitatem tuam. Quomodo
non amasti, Pastor bone, qui proprio Filio tuo non
pepercisti, sed pro nobis impiis eum tradidisti? Subditus
ille tibi usque ad mortem crucis, unus ille inter
mortuos liber, potestatem habens ponendi animam
suam, et iterum sumendi eam. Pro nobis tibi victor
et victima, et ideo victor quia victima. Pro nobis
tibi sacerdos et sacrificium, et ideo sacerdos, quia
sacrificium. Merito mihi spes valida in illo est, quod
sanabis omnes languores meos per eum, qui sedet
ad dexteram tuam, et interpellat pro nobis. Desperare
utique potuissem, nisi Verbum tuum caro
fieret, et habitaret in nobis. Si enim, cum inimici
essemus, reconciliati sumus tibi per mortem Filii
tui, quanto magis nunc salvi facti ab ira per ipsum?
gratias tibi ago, indulgentissime Pater, pro sancta
incarnatione, passione, morte, resurrectione, et in
coelum ascensione Domini nostri Jesu Christi Filii tui.
Benedico nomen tuum totis praecordiis, pro illa sacratissima
sanguinis effusione, qua sumus redempti;
implorans ineffabilem bonitatem tuam, ne permittas
nos ingratos [esse] tantis beneficiis et indignos tam
multis miserationibus. Sumus enim tui operis pars
non vilis, quos tanto tibi placuit redimere pretio.
Quis digna admiratione penetrare queat immensum
pelagus illius summi consilii, quo susceptus homo
ille dominicus unitus est cum Deo, et assumptus in
Deum, non confusione substantiae, sed unitate personae.
Mediator quippe Dei et hominum Christus Jesus,
Dominus noster, Deus omnipotens, nequaquam
alter est in humanitate, alter in divinitate, sed in
utraque natura unus idemque Deus homo, homo
Deus. Nec igitur purus homo conceptus est, nec