PL 101, col. 1051

Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne

postea, ut Deus esset, accepit, sed ipse Filius tuus,
manente incommutabili essentia, quae illi tecum et
cum Spiritu sancto est coaeterna, assumpsit carnem
pro nostra salute, in qua aeternus ante saecula possit
ostendi. Unde quamvis aliud sit ex te, aliud ex matre,
non tamen alius et alius, ut duo, quod absit,
Filii dicantur: sed ipse aeternus ex te Deus Pater,
ipse temporalis ex matre virgine: ipse qui fecit, ipse
qui factus est, manens ex utroque in utraque natura
unus, nec naturarum copulatione confusus, nec naturarum
geminatus distinctione.
VI.
Quis sufficiat mirabile opus tantae misericordiae
ipso mentis intuitu considerare? Quis non miretur?
Quis non revereatur? Quae vox vel lingua valeat
debitas rependere laudes? O facilis et immensa pietas!

O mira semperque miranda divinae propitiationis
benignitas! Miror, stupeo; sed laetor, et multas
gratias ago. Irae et perditionis filii fuimus, et ecce in
filios Dei adoptati sumus. Haeredes quidem Dei, cohaeredes
autem Christi [(Rom. VIII, 7)]
, ait Apostolus:
Caput Ecclesiae Christus, Christi corpus Ecclesia;
Christi ergo membra sumus; unde hoc nobis, et quid
nos ad haec? felix anima, quae tantae dignitatem gloriae
honestate vitae et morum obtinere meruit, divino
auxilio vallata in omnibus. Deus ineffabilis et incircumscriptae
naturae, institutor omnium rerum, et
Domini nostri Jesu Christi Pater, qui eumdem dilectum
Filium de sinu tuo misisti ad publicum nostrum,
suscipere nostram vitam, ut nobis daret suam, essetque
perfectus Deus ex te Patre, et perfectus homo ex

matre: totus Deus, et totus homo, 396 unus idemque
Christus, aeternus et temporalis, immortalis et
moriturus, Creator et creatus, fortis et infirmus,
nutritor et nutritus, pastor et ovis, temporaliter
mortuus, tecum in aeternum vivens, suis dilectoribus
vitae municipatum promittens dedit, et nobis dixit: Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit
vobis
[(Joan. XV, 16)]
.
VII.
Obsecro itaque, Domine, et te nimis pium
rogo in nomine ejusdem Filii tui dilectissimi, ut des
mihi cum eodem Filio tuo te in omnibus benedicere
et glorificare: quia quorum una est substantia, unum
est et datum. Des etiam mihi per illum, et cum illo
peccatorum omnium veniam, et mandatorum tuorum

custodiam, dilectionem tuam et fraternum amorem.
Contra diabolum fortia humilitatis arma, et erga
fratres charitatem perfectam. Temperantiam cibi,
potus, atque somni, et totius libidinis et vani desiderii
continentiam, auditum castum, et simplicem
visum. Puritatem cordis et munditiam corporis. Cogitationem
mundam, et oris cordisque custodiam;
ut nec cor intus iniquitatem concipiat, nec lingua foras
parturiat: ut nec falsa loquar, nec vera taceam,
nec salutifera abscondam, nec mortifera proferam.
Precor etiam ut des mihi assiduitatem orandi, vires
jejunandi, frequentiam legendi, ut praecepta tua infatigabiliter
legam, et inexplebiliter diligam, et efficaciter
compleam, et quidquid in me pravum deprehendero,
per gratiam tuam corrigam; quod rectum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.