PL 101, col. 1055

Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne

quoque Spiritum sanctum, verum Deum, non factum,
non creatum, nec genitum, neque ingenitum, sed ex
Patre simul et Filio inenarrabiliter procedentem,
et in Patre Filioque substantialiter permanentem.
Atque ita per omnia Deo Patri et Filio aequalem,
coaeternum et consubstantialem, ut neque voluntate,
nec potestate, non substantia neque aeternitate
differre possit ab eis, vel praecedi, a quibus
procedit. Aeternum igitur Patrem sine nativitate,
aeternum vero Filium cum nativitate, aeternum
autem Spiritum sanctum cum processione sine nativitate.
Totum Patrem in Filio et Spiritu sancto,
totum Filium in Patre et Spiritu sancto, totum Spiritum
sanctum in Patre et Filio manentem, sanctam
videlicet et individuam Trinitatem, unum Deum

omnipotentem, una potestate, unoque regno, una
majestate unaque aeternitate ex tunc, et semper ubique
regnantem.
II.
« Nullus igitur est in hac Trinitate gradus,
nihil quod inferius, superius dici possit, sed totam
Deitatem dicimus sui perfectione aequalem, ut exceptis
vocabulis quae proprietatem personarum indicant,
quidquid de una persona dicitur, de tribus
dignissime possit intelligi. Unde condemnantes
Arium, unam eamdemque dicimus esse Trinitatis
substantiam, et unum in tribus personis fatemur
Deum. Nec non et impietatem Sabellii
declinantes, tres personas expressas sub proprietate
distinguimus, non ipsum sibi Patrem, non ipsum
sibi Filium, non ipsum sibi Spiritum sanctum esse

dicentes, sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus
sancti personam. Non enim nomina tantum, sed
etiam nominum proprietates, hoc est, personas, ut
Graeci exprimunt, ὑποστάσεις, id est substantias [subsistentias]
confitemur. Nec Pater personam Filii, aut
Spiritus sancti aliquando excludit. Nec rursus Filius
aut Spiritus sanctus Patris nomen, personamque
recepit: sed Pater semper Pater est, et Filius semper
Filius est, et Spiritus sanctus semper Spiritus
sanctus est. » Et ideo Filius certissime non idem
est in persona qui Pater, sed secundum divinitatem
idem est quod Pater. Non enim dicimus Patrem 398
esse de Filio, sicut Filium de Patre. Pater
quidem a nullo, Filius vero a Patre, et ideo Filius

dicitur Deus de Deo, lumen de lumine; non tamen
duo lumina, vel duo Dii, sed unus Deus, unum
lumen. Rursus idem est Pater, quod Filius, sed non
idem [ F. deest qui Filius], quia personae Patris convenit
aptissime referri ad Filium. Spiritus vero sanctus
absque dubio idem est quod Pater et Filius, sed
non idem [ F. deest qui Pater et Filius], quia sicut
Pater Filii Pater est, et Filius Patris Filius est, ita quoque
Spiritus sanctus, qui est tertia in sancta Trinitate
persona, non nisi Patris et Filii Spiritus est: ac per hoc
Pater et Filius unum sunt, quia quidquid habet Pater,
procul dubio habet et Filius. Non enim res una duorum
substantialis posset ab ambobus procedere, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.