PL 101, col. 1056

Confessio fidei (Alcuinus), J. P. Migne

simul utrique inesse, nisi unum essent Pater et Filius,
a quibus aequaliter procedit Spiritus sanctus.
III.
Enim vero Spiritus sanctus est Patris et Filii
vere unitas, et sanctitas, et charitas, quia quod ille
solus relative dicitur, hoc isti naturaliter ambo sunt.
Legitur enim Spiritus est Deus [(Joan. XIV, 24)]
. Hinc
liquido patet sanctam Trinitatem, quae unus verus
Deus est, naturaliter et secundum essentiam Spiritum
esse. Ergo Pater Deus et Spiritus et sanctus est;
Deus Dei Filius et Spiritus est, et sanctus est; Spiritus
vero sanctus non magis Spiritus est, quam
Patet et Filius. Singulus itaque horum Spiritus, et
simul omnes unus Spiritus, sicut unus Deus. De
Patre quidem, quia Deus est, Apostolus probat dicens: Unus Deus et Pater omnium, ex quo omnia
[(Ephes. IV, 6; I Cor. VIII, 6)] .
De Filio autem quia
Deus est, evangelistarum praecipuus testatur dicens: Et Deus erat verbum
[(Joan. I, 1)]
. De Spiritu vero
sancto, quia Deus est, iterum Paulus sic loquitur
probans: Divisiones operationum, idem vero Deus [(I Cor. XII, 6)]
.
Ecce Pater Deus, Filius Deus, Spiritus
sanctus Deus, et tamen non est triplex numerus
Deitatis in sancta Trinitate credendus, ut fidelium
quisquam tres dicere Deos audeat, sicut ipse in
quodam de se Deus testatur loco, dicens: Ego sum
Deus et non est alius praeter me [(Deut. XXXII, 39)]
.
Cum enim tertio aliquid repetitur, non numerus coacervatur,
sed proprie unum illum esse asseritur.
Et idcirco Pater, et Filius, et Spiritus sanctus substantia
unum sunt, personis autem ac nominibus

distinguuntur. Natura quippe summae divinitatis
immobilis est omnimodo, et immutabilis. Personae
vero mobiles secundum relationem, non autem juxta
proprietatem. In relatione itaque personarum Trinitas,
in naturae vero substantia unitas; sed unitas
propter inseparabilem Deitatis essentiam, Trinitas
autem propter personarum diversitatem, in quibus
singulis quaedam est proprietas, quae ab uno ad
alium transferri non potest. Est enim gignens, et
genitus, et procedens, tres quidem personae, sed una
substantia, una virtus et una omnipotentia.
IV.
Hucusque confessus sum quod sentio, locutus
sum, quod credo in summa divinitate, in qua
Patrem et Filium et Spiritum sanctum, trinum unumque
Deum, non corpus, aut in corpore positum, aut

ex diversis speciebus admixtum, vel membrorum
compaginibus effigiatum, sed unius simplicis, incorporeae,
invisibilis, et incircumscriptae naturae, corde
credo, ore confiteor. « Nihil enim creatum aut
serviens in Trinitate est credendum, ut vult Dionysius
fons Arii; nihil inaequale, ut Eunomius; nihil
gratia aequale, ut Ethius [Aetius]; nihil anterius
posteriusque, aut minus, ut Arius, nihil extraneum
aut officiale alteri ut Macedonius; nihil persuasione
[ Al., pervasione] aut subreptione insertum, ut Manichaeus;
nihil corporeum, ut Melito et Tertullianus,
nihil corporaliter effigiatum, ut ait Anthropomorphus;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.