PL 101, col. 1119
Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne
quia non stant, sed currunt. Inter. Qua ratione? Resp.
Constat autem post factum mundum ex
qualitate cursus solis, tempora in ternos menses fuisse
divisa, quorum temporum talem veteres discretionem
faciunt, ut primum mensem ver novum dicitur,
secundum adultum, tertium vero praeceps. Sic et
aestas in suis tribus mensibus nova, adulta, et praeceps.
Item hiems nova, adulta, et praeceps, sive extrema.
Unde et est illud: Extreme sub casu hiems
[ Isid., extremae sub casum hiemis].
Inter. Ver unde appellatur? Resp. Ver autem dictum,
quod viret. Tunc enim post hiemem vestitur
tellus herbis, et in florem cuncta rumpuntur.
Inter. Aestas unde dicitur? Resp. Aestas dicitur
ab aestu, id est a calore; et aestas quasi ustas, id est
exusta et arida. Nam calor aridus est.
Inter. Autumnus unde appellatur? Resp. Autumnus
a tempestate vocatus, quando et folia arborum
cadunt, et omnia maturescunt.
Inter. Hiems quare dicitur? Resp. Hiems est ratio
emisferii nuncupata [ Isid. Hiemem autem ratio . . .
nuncupavit]. Inter. Quomodo? Resp. Quia tunc breviori
solvitur [ Isid. volvitur] circulo. Unde et hoc
tempus bruma dicitur, quasi braxin [ Isid., Βραχεῖα
ἡμέρα], id est brevis: vel a cibo, quod major sit tunc
vescendi appetitus. Inter. Qua ratione? Resp. Edacitas
enim Graece bruma appellatur. Unde et inbrumati
dicuntur, quibus fastidium est ciborum.
Inter. Hibernus quare ita vocatur? Resp. Hibernus
autem inter hiemem et vernum, quasi hivernus
[ Isid., hyevernus], qui plerumque a parte totam
hiemem significat. Inter. Haec tempora cui deputantur? Resp.
Ascribuntur enim singulis partibus coeli. Inter.
Quomodo? Resp. Ver quippe orienti datur,
quia tunc ex terris omnia oriuntur. Aestas vero meridiano,
eo quod pars ejus calore flagrantior sit.
Hiems septemtrioni, eo quod frigoribus et perpetuo
gelu torpet. Autumnus occiduo, propter quod graves
morbos habet. Unde et tunc omnia folia arborum
defluunt. Ut autem autumnus abundet morbis, facit
hoc confinium frigoris et caloris et compugnantia intra
se contrariorum aerum.
Inter. Annus quid est? Resp. Annus est solis anfractus,
cum peractis ter centum sexaginta quinque
diebus ad eadem loca siderum redit. Inter. Unde dicitur
annus? Resp. Annus dictus est, quia mensibus
in se recurrentibus volvitur. Unde et annulus, quasi
annuus, id est, circulus, quod in se redeat. Unde et
Virgilius [(Georg. II, 402)] :
Atque in se sua per vestigia volvitur annus.
Sic enim apud Aegyptios indicabatur ante inventas
litteras, picto dracone caudam suam mordente, quia
in se recurrit. Alii annum dicunt apotilanistai [ ἀπὸ
τοῦ ἀνανεούσθαι], id est, ab innovatione, renovatur
enim semper.
Inter. Quot sunt aliter annorum tempora? Resp.
Annorum tempora tria sunt. Inter. Quae sunt haec? Resp.
Aut enim lunaris est annus, qui continet dies