PL 101, col. 1120
Disputatio puerorum (Auctor incertus (Alcuinus)), J. P. Migne
XXX, aut solstitialis, qui continet XII menses, aut
magnus omnibus planetis in eumdem locum recurrentibus,
quod fit post annos solstitiales plurimos.
Inter. Quid est aera, vel quis ea constituit? Resp.
Aera singulorum annorum est constituta a Caesare
Augusto, quando primum censu exagitato [ Isid.,
censum exegit, ac] Romanum orbem descripsit. Inter.
Unde dicitur aera? Resp. Dicta est autem aera
ex eo, quod omnis orbis aes reddere professus est
reipublicae.
429 Inter. Olimpias unde dicitur? Resp. Olimpias
apud Graecos est constituta apud Elidem Graeciae civitatem
Eliis agentibus agonem et quinquennale
certamen, quatuor mediis annis vacantibus; et ob
hoc Elidum certaminis tempus olimpiadem vocaverunt,
quadriennio in una olimpiade supputato.
Inter. Quid est lustrum? Resp. Lustrum est pentetesis,
id est, quinquennium, quod quinto anno dicitur
condi propter olimpiades a Romanis. Adhuc
enim consules; adhuc non erat aera. Est enim quinquennale
tempus. Inter. Quare ita vocatur? Resp.
Ideo enim sic vocatur, eo quod censu super quinquennium
in republica peracto urbs Roma lustrabatur.
Inter. Jubeleus quid interpretatur? Resp. Interpretatur
enim remissionis annus. Est enim Hebraicus
et sermo et numerus, qui septenis annorum
ebdomadibus, id est, XL et IX annis texitur, in
quibus clangebantur tubae, et ad omnes revertebatur
antiqua possessio, debita absolvebantur, et
confirmabantur libertates. Hunc numerum etiam
in diebus Pentecostes et ipsi celebramus post Domini
resurrectionem, remissa culpa et totius debiti
cirografo [chirographo] evacuato ab omni nexu
liberi, suscipientes advenientem in nos gratiam
Spiritus sancti. Haec pauca tibi de temporum ratione
prolata, quousque majora proferantur, sufficiant.
CAPUT VII. DE VETERI TESTAMENTO.
Quoniam omnia per diversas temporum successiones
ab initio creaturae gesta atque conscripta,
maxime in Vetere Testamento narrantur atque leguntur,
idcirco si libet, prout nunc occurrit, disputemus
inter nos, quae diversitas atque multiplicitas in
eodem Testamento habeatur.
Inter. Et quia haec ita aguntur, dic mihi, Vetus
Testamentum quare dicatur? Resp. Vetus enim Testamentum
vocatur, quia veniente Novo cessavit, sicut
ait Apostolus: Vetera transierunt et ecce omnia
facta sunt nova [(II Cor. V, 17)]
.
Inter. Vetus Testamentum in quot libris dinumeratur? Resp.
In XLV. Inter. Qomodo nominantur? Resp.
Genesis, Exodus, Leviticus, Numerus, Deuteronomius,
Josue, Judicum, Ruth, Libri Regum IV,
Paralipomenon, Job, Psalterium, Proverbiorum, Ecclesiastes,
Canticum Canticorum, Libri Prophetarum
XVI, Tobi, Judith, Hester et Machabeorum.
Inter. Prolatis numeris quid in unoquoque eorum