PL 101, col. 14

De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne

genus sola vivificat, sola sanctificat, veraciter
in una confessione cunctorum cordibus infigatur;
quatenus summi Regis donante pietate, eadem sanctae
pacis et perfectae charitatis, omnes ubique regat
et custodiat unitas. Nec aliud omnipotenti Deo munus
amabilius esse probatur, quam in catholica fide
divinae concordiae charitas [ Ms., concordia charitatis],
ut omnes unum sint in Christo, qui pro omnibus
mortuus est: per quem cuncti credentes in eum
efficiantur filii aeternae beatitudinis.
O Rex augusto clarissime dignus honore,
Et dux, et doctor, et decus imperii.
Te Pater atque Patris Proles, te Spiritus almus
Protegat, exaltet, salvet, honoret, amet.
Quem tua per populos, terras, per regna, per urbes,
Mens pia permandet semper amare Deum.
705-706 LIBER PRIMUS.
PRAEFATIO [(IN EDIT. CAP. I)] .

quia sine ipsa nec in hoc saeculo quisquam justificationis
consequitur gratiam, nec in futuro vitam possidebit
aeternam. Et si quis hic non ambulaverit per
fidem, non perveniet ad speciem beatae visionis Domini
nostri Jesu Christi. Proinde omnis anima rationalis
aetate congrua discat fidem catholicam, maxime
populi praedicatores Christiani, et ecclesiarum
Dei doctores, ut possint veritati contradicentibus resistere,

et catholicam amantibus pacem prodesse.
Quomodo docebit quis quod non didicit? Vel qualiter
pastor esse poterit, si pane vitae gregem sibi
commissum pascere ignorat? Nec erubescat nesciens
discere quod ignorat, nec sciens tardus sit docere
quod novit. Sciat uterque se suo Domino acceptae
pecuniae rationem redditurum. Tunc desiderabilem
fidelis servus audiet vocem Domini dicentis: Euge
serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis,
supra multa te constituam, intra in gaudium Domini
Dei tui [(Matth. XXV, 21)]
.
CAPUT II [(IN EDIT. CAP. III)] . De unitate Trinitatis et Trinitate unitatis.
Omnis itaque Scriptura Veteris ac Novi Testamenti

divinitus inspirata, si catholice intelligitur, hoc
insinuat quod Pater et Filius et Spiritus sanctus
unus sit Deus ejusdem substantiae, uniusque essentiae
atque inseparabilis in divinitate unitatis. Ideoque non
sunt tres dii, sed unus Deus Pater et Filius et Spiritus
sanctus, quamvis Pater Filium genuerit, et ideo
Filius non sit qui Pater est; Filiusque a Patre sit genitus,
et ideo Pater non sit qui Filius est; Spiritus
sanctus nec Pater sit, nec Filius, sed tantum Patris
et Filii Spiritus, Patri et Filio etiam ipse coaequalis,
et ad Trinitatis pertinens unitatem. Et haec Trinitas
unus est Deus, ex quo omnia [per quem omnia, in
quo omnia], beato Paulo apostolo attestante, ubi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.