PL 101, col. 13
De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne
devotio, quid liberius afferret, nec quid regalem
benevolentiam gratius accepisse putarem. Quid exinde
efficere sit ratum [ Mss. Quid exinde efficerem, omisso
sit ratum], vestrae probationis exspectat [ Ms.,
spectat] judicium, si digne meus iste labor in sacerdotales
procedere valeat aures. Ergo vestrae dignitatis
dextera dante ad legendum, nemo juste mea
dicta spernere poterit, quia probantis auctoritas pluris
aestimatur quam scribentis devotio. Multa est
omnibus fidelibus in vestra pietate gloriandi facultas,
dum clementiae vestrae sollicitudo sacerdotalem,
ut decet, habet in praedicatione verbi Dei vigorem,
et perfectam in catholica fide scientiam, et sanctissimam
pro hominum [ Mss., omnium] salute devotionem.
Quapropter universorum precibus fidelium optandum
est, ut in omnem gloriam vestrum extendatur
imperium; ut scilicet catholica fides, quae humanum
In nomine sanctae Trinitatis. Quamvis enim in hujus
exsilii aerumnosam caecitatem pro originalis peccati
justissima poena, gaudio [ Al., a gaudio] beatae
felicitatis dejecti simus, non tamen ita inde praecisi
atque abrupti sumus, ut etiam in istis mutabilibus
et temporalibus aeternitatem, veritatem, beatitudinem
quaerere vel desiderare ignoremus. Quod ex eo perspicuum
est, quod nec mori, nec falli, nec miseri
esse voluntatem habemus. Unde ex hoc naturali instinctu
beatos esse velle [omnibus] commune est hominibus;
licet diverso modo in animis singulorum
beatitudinis appetitus fiat. Quidam vero beatum aestimabant
[ Al., aestimant] esse regno potiri terreno;
alii divitiis abundare; alii honoribus exaltari; quidam
vero laudibus celebres esse gaudent; alii voluptatibus
inhiant carnalibus; sed nequaquam in hujus
vitae volubilitate vera inveniri poterit beatitudo.
Quocirca tota sanctarum series Scripturarum nos a
terrenis ad coelestia erigi adhortatur, ubi vera et
sempiterna est beatitudo; ad quam nisi per fidem
catholicae pacis, cooperante charitate Dei et proximi,
neminem pervenire posse certissimum est.
707
CAPUT PRIMUM [(IN EDIT. CAP. II)] . Quod ad veram beatitudinem nisi per fidem catholicam pervenire nemo poterit.
Denique ad veram beatitudinem pervenire volentibus
primo omnium fides necessaria est, sicut apostolica
docet auctoritas, dicens: sine fide impossibile
est Deo placere [(Hebr. XI, 6)]
. Constat ergo neminem
ad veram pervenire posse beatitudinem, nisi Deo
placeat; et Deo neminem placere posse, nisi per fidem.
Fides namque [est] bonorum omnium fundamentum.
Fides est humanae salutis initium; sine hac
nemo ad filiorum Dei potest consortium pervenire;