PL 101, col. 233
Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne
se offerebat, quibusdam in locis durioribus respondi
verbis, quibusdam iterum in locis suaves admiscui
[ Cod. Vat., intermiscui] admonitiones, ne illius
infestissimam animam vel meorum amaritudo verborum
exasperaret, vel iterum mellis dulcedo saevam
fastidiret mentem. Nec pro ejus tantummodo,
ut dixi, laboravi salute, quem timeo, forsan citius
[ Quercet., forsantius] vel morte praereptum esse
propter decrepitam in eo senectutem, vel ob dissensiones
populorum, in ejus non posse pervenire
meas praesentiam syllabas, sed magis in adjutorium
piissimae praedicationis vestrae, atque solatium virorum,
vel feminarum morantibus vicinis Hispaniae
partibus. Improperans et mihi idem praefatus Pater
divitiarum multitudinem, servorum usque ad XX
millia numerositatem; ignorans, quo animo quis
habeat saeculum. Aliud est habere saeculum, aliud
est haberi a saeculo. Est qui habet divitias et non
habet, est qui non habet et habet. Hominem vero
ad meum nunquam comparavi servitium, sed magis
devota charitate omnibus Christi Dei mei famulis
servire desiderans; ad cujus servitii facultatem, divina,
ut credo, jubente dispensatione, ad gloriosum
et omni honore nominandum hujus regni principem
et regem Carolum vocatus adveni, sicut mihi
quidam sanctissimus vir, prophetiaeque spiritu praeditus,
Dei esse voluntatem in mea praedixerat patria;
etiam et ut vir venerabilis totusque Deo deditus
meus mihi mandatum dederat magister, ut si alicubi
novas audirem oriri sectas, et apostolicis contrarias
doctrinis, mox totum me in catholicae defensione
fidei dedissem. Quod quamvis ob imperitiam
parvitatis meae minus idoneus faciam, tamen
promptissima mente, quantum me divina adjuverit
gratia, huic pernecessario operi me mancipare studeo
cum melioribus meis, optimisque Ecclesiae Christi
doctoribus, quorum bona abundantia, per diversas
Christi Ecclesias, in hoc praesenti reperitur
regno. Nec eo mihi magis tacendum est, quamvis
meliores mihi habeat Ecclesia Dei doctores, atque
fidei catholicae defensores. Unusquisque pro se rationem
redditurus erit, et qui plus laborat, plus
mercedis accipiet. Idcirco, sanctissimi Patres et dilectissimi
fratres, sedula intentione atque indeficienti
sudore in praedicatione verbi Dei et veritatis
testificatione, secundum gratiam vobis a Deo datam,
devotissime laborate: exhibentes vosmetipsos in
conversatione religiosa omnibus exemplum, in officio
pietatis omnibus patres, in fraternae dilectionis
admonitione omnibus fratres, in administratione
verae humilitatis omnibus filios; omnibus omnia
facti, ut omnium salus et profectus in aeterna beatitudine,
[Deo] donante, multiplici vos mercede dignos
efficiat. Incolumem et proficientem in praedicatione
verbi Dei divina vestram sanctitatem gratia custodiat,
sanctissimi fratres.
862 EPISTOLA ALTERA AD EOSDEM.