PL 101, col. 234
Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne
Videbatur mihi condignum praeponere opusculo
huic nostro epistolam, quam charitatis officio Patri
Elipando olim direxi, per vestram sanctam devotionem
et Deo placentem charitatem; illius litteris
quas meo nomini dirigere studuit, subnectere habens
mearum responsiones syllabarum, ut intelligat
qui legat, qua charitate illius venerandae dignitati
scripserim, vel quo animo recepissem fraternae dilectionis
officium: ac deinde responsiones catholicas,
quas ex sanctorum Patrum dictis contra illius impiam
professionem collegi subjicere. Quod opus in
quatuor libris terminavimus. Deinde epistolam illius
Elipandi ad Felicem quondam illius defensorem sectae,
nunc vero Deo donante Christianae fidei praedicatorem;
ejusque conversionis ad fidem catholicam
epistolam imponere curavimus, quatenus ex his omnibus
pius lector seipsum consideret et caveat, divina
opitulante gratia, ne laqueo Hispanici erroris
teneatur. Et ut video, maxime origo hujus perfidiae
de Cordua civitate processit, sicut in epistola illius
Elipandi ad Felicem praefatum directa intelligi potest,
dum eumdem Felicem adhuc sui erroris catenis
constrictum esse arbitrabatur. Sed Deo melius aliquid
de eo dispensante, cor illius ut lumen veritatis
agnoscens rediret in sanctae matris Ecclesiae gremium,
dans gloriam Deo, qui sperantes in se non
deserit; sicut in suis litteris, quas adnectere huic
nostro opusculo volui, propter laudem nominis Domini
nostri Jesu Christi, et salutem legentium, manifeste
intelligit, qui sobrio sensu easdem litteras
legere curat: quatenus si quis dubitet de ratione
catholicae fidei, illius religiosi viri et magni nominis
inter suos edoctus exemplo, sine ulla dubitatione
universalis Ecclesiae sequens concordiam, laudet et
praedicet misericordiam Dei omnipotentis, qui non
vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat [(Ezech. XXXIII, 11)]
.
Vos vero, dilectissimi fratres,
sedula devotione perlegite haec omnia, priusquam in
publicas procedere aures harum series litterarum
faciatis. Ego siquidem in procinctu, ob vestri itineris
festinationem, haec qualiacunque sunt, dictavi, ita
ut mihi tempus relegendi vel emendandi non fuit
idoneum, vestrae charitatis contentus tantummodo
lectione atque emendatione. Si dignum vestrae considerationi
videatur, fraterno ostendite conventu
[ Leg., conventui]: sin autem sub gremio piissimae
charitatis vestrae abscondite, donec omni [ Leg.,
communi] consilio tractemus, quid de hoc agendum
sit opere. Tamen firmiter absque ulla dubitatione
sanctorum sequimini vestigia Patrum, et catholicam
fidem, quam multis roboratam testimoniis aspicitis,
tenete et praedicate: nec tantum considerantes imperitae
linguae in me tarditatem, quantum in testimoniis
Patrum catholicae fidei veritatem. Sed et hoc