PL 101, col. 235
Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne
considerate, an has vobis utile videatur litterulas
Hispaniae fratribus dirigere, si forte opportunus occurrat
vobis portitor. Illud quoque vobis onerosum
non videatur, antequam de civitate eatis, ut jubeatis
ligare et involvere, et in modum unius corporis
componere has quaterniones; ne sorte sparsim
raptae dispergantur per manus legentium, vel forsitan
invidentium nomini meo; sed quasi unum codicem
habete haec omnia pariter composita; et si
quolibet dirigere vultis, scribatur et mittatur; haec
vero pars vobiscum maneat, donec volente Deo reversuri
sitis ad nos. Etiam litterae pro me fraternis
loqui possunt auribus, si eas ostendere vel in publicum
procedere vestrae placeat prudentiae. Quidquid
in eis veritatis astipulatione roboratum invenietis,
Dei donum est: si quid secus, quod absit, inspicitis,
ignorantis animi cognoscite errorem. In illis totius
bonitatis laudate largitorem, in istis fraterno pumice
corrigite scriptorem. Patienter enim pia charitas
columbinum sufferre debet oculum, sicut 863
prudenter serpentium evitare dentem necesse est.
Quaerenda est ubique omni instantia conservorum
salus nostrorum, sive in praedicatione praesentium,
sive in litterarum exhortatione absentium, ut nemini
desit ad nos pertinentium nostrae devotionis
affectus, in desiderio perpetuae prosperitatis et salutis.
EPISTOLA ALBINI MAGISTRI AD ELIPANDUM TOLETANUM EPISCOPUM, Cohortatoria in catholica fide. Venerabili et in Christi charitate amabili Patri Elipando episcopo, ecclesiasticae pacis filius Albinus levita salutem.
I.
Perfectio fraternae charitatis in gremium pacificae
[ Cod. Paris., in gremium pacis atque] unitatis
multos colligere amicos gaudet [ Ibid., concorditer
gaudet], et quoddam arbitratur esse dispendium sibi
ipsi, si non seipsum latius commendare studet ad viros
famosi nominis et laudatae pietatis, ut sit unanimitas
spiritalis verae dilectionis, licet quaedam
[sit] separatio corporalis visionis. Haec mea [ Cod.
Paris., mecum] diligentius considerans parvitas
[ Ibid., parvitas mea], meipsum sacrosanctis vestrae
beatitudinis orationibus, multis precibus, vir venerande,
diligentius commendare studui. Opus [ Cod.
Paris., Optans], vestra sanctissima dilectione auxiliante
[ Ibid., Deo auxiliante], proficere ad salutem
animae meae, ut et vestra merces ex nostro augeatur
profectu, et mea diligentia bonae voluntatis vobis aliquid
conferat in charitatis officio: quatenus Domino
Deo nostro Jesu Christo vestrae humilitatis in dilectione
fraterna communicatio placeat, et nostrae parvitatis
in salute multorum acceptabilis sit devotio.
Consequitur enim [ Cod. Vat., Constat enim] vestram
dilectionem magna remuneratio apud Deum et plurima
inter homines laudatio, si fraterni consilii in ecclesiastica
pace non dedignemini recipere profectum.