PL 101, col. 244

Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne

in charitate Christi Dei proficere optamus, dilectissimi
Patres, Fratres et Filii in Christo Domino nostro.
Valete in perpetuum. Qui legat, feliciter legat, et
veraciter intelligat, et fideliter credat, quae dicta sunt,
quatenus aeternaliter regnare mereatur cum eo, de
quo nobis sermo est, Salvatore nostro Deo vero et
vivo, Domino nostro Jesu Christo.
EPISTOLA ELIPANDI AD ALBINUM, Responsiones continens prioris epistolae.
Hanc epistolam videsis inter Opera Elipandi, hujusce
Patrologiae tomo XCVI, col. 870.
876 ADVERSUS ELIPANDUM TOLETANUM LIBER PRIMUS.

duos filios, proprium atque adoptivum; quae divisio
duarum absque dubitatione personarum esse
intelligitur
III.
Sicut possibile esse Deo non est negandum ut Filius
hominis, dum voluit, perfectus et proprius fieret,
sic non est Deo contradicendum ut humanam naturam,
quam in dignitatem suae personae assumpsit,
in proprietatem Filii Dei exaltare potuisset, ut esset
eadem persona cum assumpto homine in proprietate
Filii, quae fuit ante omnia saecula in substantia
Deitatis. Ergo in omni serie sanctarum Scripturarum
nunquam nomen adoptionis Christo imponi legitur,
sed nos per eum adoptionis accepisse gratiam
testantur. De qua adoptione in nos facta praefatus
evangelista ait: In propria venit, et sui eum non

receperunt: quotquot autem receperunt eum, dedit
eis potestatem filios Dei fieri [(Joan. I, 11)]
. Non est
haec potestas adoptionis a quolibet adoptivo in sanctos
collata, sed ab eo, quem quasi unigenitum, plenum
gratia et veritate mox in sequenti sententia idem
testatur evangelista. Et paulo post: De plenitudine
ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia [(Ibid.,
16)]
. Et Apostolus: In quo habitat omnis plenitudo
divinitatis corporaliter [(Col. II, 9)]
. Si adoptio est in
Christo, non est omnis plenitudo nobilitatis in eo;
quia adoptio de quadam extranea persona assumi
solet in filii nomen; nec quisquam apostolorum, qui
sunt lumina et doctores totius mundi, Jesu nomini
adoptionem addere voluit. Nempe inter adoptivos et
proprios filios beatus Augustinus in disputatione

quam habuit cum Feliciano quodam Arianae sectae
defensore discrevit, ita dicens: « Filiorum namque
adoptivi alii sunt, naturales alii. Hi quia geniti
ab initio, filii semper ac proprii sunt: illi primo
alieni, post filii, cum per adoptionem in familiam
videntur adscisci. » Quando homo Christus ex Virgine
natus alienus fuit Deo Patre [Patri], ut ex alieno
quodam per adoptionem adscisceretur in filii nomen.
Nonne in ipso conceptu, operante sancto Spiritu,
ex beata Virgine Deus verus, et Dei Filius verus
conceptus est, et tempore opportuno natus? At si

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.