PL 101, col. 245

Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne

nunquam alienus, nunquam igitur adoptivus: quia,
ut beatus Augustinus ait, ex alieno quodam adoptivus
solet effici. Restat ergo ut statim fieret Christus
proprius Filius Dei ab ipso conceptu, quia
nunquam alienus fuit. Nunquam vero alienus,
quia nunquam vetus homo fuit: licet in errore
vestro, contra fidem catholicam dicatur Christus
homo vetus.
IV.
Nam beatus Hieronymus ait in tractatu Epistolae
ad Ephesios: « Quid enim in homine, qui a
Salvatore nostro assumptus est, non novum fuit?
Conceptus, nativitas, partus, infantia, doctrina, vita,
virtutes: et ad extremum crux et passio, spolians
in ea principatus et contrarias fortitudines ostentui
habens: resurrectio quoque et ascensio in coelum.

Hic ergo vere creatus est in justitia et sanctitate veritatis,
quia Deus verus, Dei vere [ Al., veri] Filius fuit,
et tota in illo religio atque justitia Dei veritate completa
est. » Videtis quam fiducialiter iste praecipuus
in Ecclesia Dei doctor Christum praedicavit, semper
novum hominem, verumque Deum, vereque Dei Filium
creatum esse, atque in eo omnem justitiam in
Dei veritate completam esse affirmat. Haec una sententia,
si fiducialiter legatur et veraciter intelligatur,
pessimas vestri erroris evacuat assertiones: dum vos
dicitis Christum veterem hominem, nuncupativum
Deum, adoptivum filium. Iste vero nobilissimus doctor
Salvatorem nostrum novum hominem, verum
Deum, et vere Dei Filium, absque ulla dubietate creatum
testatur.

V.
Ecce quidam fervor testificandae veritatis me
rapuit ab ordine responsionis. Sed incipiamus a me
[ Forte, ante] sententias tui discutere libelli: et intelligant
qui legant, piae exhortationis charitatisque
calamo, o Pater Elipande, conscriptos ad tuam reverentiam
apices, vel impiae maledictionis, quos venenoso
ore procaciter 878 meo nomini dirigere studuisti,
vel ex quo spiritu in prima fronte tuarum
litterarum statim verba dirissimae maledictionis proferre
voluisses. Ego prorsus simplici charitate meae
devotionis preces tuae direxi reverentiae, desiderans
senectutem tuam per Christum salvari, et ad catholicae
pacis concordiam revocari, sine qua nihil, nec
ipsa martyrii gloria, Deo acceptabile esse [ Cod. Paris.,
nec ipsam . . . gloriam . . . acceptabilem esse] beatus

Paulus Apostolus protestatur: Tu econtra in
verba nefandae invectionis prosiluisti, juxta Salomonis
veridicam sententiam: In ore stulti arma et gladius [(Prov. XXII, 5)]
.
Item: Argue stultum, et oderit
te [(Ibid., IX, 7)]
. Unde maledictionem benedictioni
meae opposuisti, quid in corde haberes, quis te
totum spiritus possideret ostendens. Sed Dominus,
qui illuminat caecos, et sanat contritos corde, illuminet
tenebras ignorantiae tuae, et sanet infidelitatis
vulnera in corde tuo, teque pastorem efficiat
populi sui, prudentem, pium, pacificum et catholicum.
VI.
Quid est, vir frater, quod tanta haereticorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.