PL 101, col. 250

Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne

est in nostris, sicut totus est in suis, praeter delictum? »
Utinam melius intellexisses sanctorum verba
doctorum! Totus in nostris, id est, totus Filius hominis; et totus in suis,
id est, totus Filius Dei, in
utraque [ Cod. Paris., in utroque] plenus et perfectus.
Tu vero particulariter vis eum esse Filium Dei,
partim vere, et partim nominative. 881 Hoc velim
respondeas mihi, si totus est in utraque natura
Christus vere et proprie beatissimae Virginis Filius?
Aut si vere Deum genuit sancta virgo Maria, sicut
omnes catholici Dei eam genitricem credunt et confitentur?
Et utrum aeternus Dei Filius vere sit beatae
Virginis Filius, aut adoptive? Si adoptive dicis, nequaquam
vere fuit Dei genitrix sanctissima virgo
Maria. Si vero catholico ore vere eam Dei genitricem

confiteri vis, quid restat nisi ut ea veritate totus sit
in duabus naturis Christus vere Dei Filius, qua est
in duabus naturis vere beatissimae Virginis Filius? At si
humanitas ejus adoptiva est Deo Patri, consequens
esse videtur, ut divinitas adoptiva sit matri Virgini.
Quod quam impium sit dicere, nullus fidelium ignorat.
XIV.
Flagitas me testes dare, « quod nulla sit
adoptio in carne Christi; » quod tempore opportuno,
sancto Spiritu catholicos pectori nostro inspirante
sensus, facturus sum, abundanterque in aliis litterulis
nostris, quas contra errorem vestrum edidi, me
fecisse intelligit, qui nostras paginulas legere non
contemnit. De eo vero, quod postulas testimonium
tibi dari, « quod non sit vera humanitas in Christo: »
hujus rei tibi testimonia non dabo; quia catholicus

sum, in catholica natus et nutritus Ecclesia: sed
dabo tibi testes litterarum mearum series, si legere
digneris, veram divinitatem et veram humanitatem
confitentes in Christo Deo. Et miror cur mihi objicere
velis, quod nunquam me dicere legisti. Hortaris
me Arium non esse, qui multorum sua perversitate
maculavit corda, ut recte non crederent. Ego, gloria
Deo Jesu, nunquam in barathrum Arii delapsus sum;
sed tu vel Arius esse probaberis, vel tuam damnare
sententiam cogeris; qui asseris Filium Dei unicum,
unigenitum, uniusque procul dubio personae, adoptivum
esse. Nunquid non tu in eadem persona adoptionem
esse affirmas, quam Arius olim detestabili impietate
adoptivam esse asseruit? Aut si hanc blasphemiam
declinare niteris, mox incidis in laqueum

Nestorii, in duas Christum dividens personas, unam
propriam, et alteram adoptivam. Nam Nestorius palam
duas non nominavit personas in Christo, omnia
tamen, quae duabus inesse personis necesse est pravo
sensu, id est, proprietatem et adoptionem Filii affirmavit
in Christo. In ejus vero sine dubio litteris
adoptionis nomen de Christo invenitur: verba vero
sunt ejusdem Nestorii post obscuros sensus et caliginosas
sententias et impias infidelitates hujusmodi
de humanitate Christi. Ait enim: « Unde et multi
secundum beatum Paulum dicimur filii, sed solus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.