PL 101, col. 251

Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne

praecipuum habens hoc, quod . . . Verbi copulationem
adoptionem participans. »
XV.
Videte, viri fratres, videte periculum vestrum,
et tandem aliquando resipiscite ab errore
infidelitatis, devitantes doctrinam dualitatis de Redemptore
nostro. Aut si ex catholica sanctorum
Patrum praedicatione non vultis, vel ex Nestorii
impia incredulitate, et justa damnatione vestram
corrigite sententiam, eamdem adoptionem in humanitate
Christi affirmantis [ Cod. Paris., affirmantes],
sicut in illius verbis audire potestis, quam
vestra pertinax ignorantia affirmare nititur. Disperdat
enim [Forte, eum] Dominus, dicit Propheta, magistrum et discipulum
docentem talia [(Malach. II,
12)] . Sed et angelus Domini vibrat gladium vindictae

super caput vestrum, ut dividat vos, si vos dividitis
Christum in proprium filium et adoptivum, partemque
vestri ponat cum hypocritis, ubi erit fletus
et stridor dentium. Et tu, venerande Pater Elipande,
caveto ne juniores aetati tuae insultent et dicant
cum Daniele: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt
peccata tua, quae operabaris prius [(Dan. XIII,
52)]
, subvertens vias innocentium, non recte praedicans
de Salvatore mundi. Octogenarium te audivimus
esse in epistola, quam praefato Felici direxisti.
Audi Christum clamantem tibi: Adhuc modicum lumen
in te est, curre, dum lucem habeas, ne tenebrae
te comprehendant: quia qui ambulat in tenebris, nescit
quo vadit. Dum lucem habeas, crede in lucem, ut
filius sis lucis [(Joan. XII, 35, 36)]
. Quidquid in epistola
882
tua de tenebroso cordis tui sensu produxisti,
totum ex maledictionis vel falsitatis felle derivatum
esse dignoscitur. Sed forte ignorans veritatem, falsitatem
protulisti. Disce prius, et postea doce, ne
magister efficiaris erroris. Melior est humilitas discendi,
quam temeritas docendi. Noli in scientia
tua extolli. Scientia inflat, charitas aedificat [(I Cor.
VIII, 1)]
. Et qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat,
exaltabitur [(Matth. XXIII, 12)]
.
XVI.
Admones me non pio, ut videtur, animo,
sed severa invectionis castigatione, gloriosum regem
Carolum non corrumpere. Non ego illum corrumpere
veni in Franciam, qui corrumpi non potest,
sed adjuvare in fide catholica, in qua ille ab ineunte
aetate nutritus fuit, et optime a Christianissimis

parentibus et magistris catholicis edoctus. Impossibile
est enim, ut corrumpatur a quoquam, quia
catholicus est in fide, rex in potestate, pontifex
in praedicatione, judex in aequitate, philosophus in
liberalibus studiis, inclytus in moribus, et omni
honestate praecipuus. Antequam ego, eodem sapientissimo
rege Carolo jubente, venissem in Franciam,
haec eadem vestri erroris secta, eodem glorioso
principe praesidente, praesente Felice, quem multum
laudare soles, vestrae partis tunc temporis defensore,
ventilata est in celeberrimo loco, qui dicitur
Raiginis-Burg, et synodali auctoritate sacerdotum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.