PL 101, col. 252
Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne
Christi, qui ex diversis christiani imperii partibus
convenerant, aeterno anathemate damnata: imo et
a beatae memoriae Adriano papa, qui tunc temporis
sanctae Romanae Ecclesiae apostolica auctoritate
rexerat sedem, funditus exterminata: donec idem
Felix infeliciter ad vestras refugiens partes sopitos
infidelitatis cineres, vobis exhortantibus, resuscitare
intendit. Cui ego in has adveniens partes charitatis
calamo epistolam exhortatoriam, ut se catholicae
jungeret unitati, dirigere curavi. Cui ille non epistolari
brevitate, sed libelli prolixitate respondere
nisus est, atque in eo omnes perfidiae vestrae foveas
maxime aperuit, asserens Christum et veterem hominem
esse, et nuncupativum Deum, et adoptivum
filium, et secunda indiguisse regeneratione, et alia
plurima ecclesiasticae doctrinae inconvenientia. Cui
libello ejus septem nostrae devotionis libellis respondimus,
omnes vestrae pravitatis evacuans doctrinas.
Qui etiam nostrae devotionis sermones lecti sunt et
probati in praesentia domni regis et sacerdotum
Christi. Sed et idem Felix anno praefati gloriosi
principis tricesimo secundo advocatus voluntarie
veniens ad Aquis Palatium, ibique in praesentia
domni regis et optimatum illius sive sacerdotum Dei
rationabiliter auditus, et veraciter convictus, atque
Deo dans gloriam, veramque confessus fidem, in
pacem catholicae unanimitatis reversus est cum suis
discipulis, qui ibi tunc temporis erant praesentes:
cujus te cum tuis discipulis, venerande Pater, humilitatem
sectari suadeo.
XVII.
Aggrega teipsum cum ovibus tibi commissis
in ovile Christianae charitatis, per eum qui ait: Ego
sum ostium, per me si quis intraverit, salvabitur, et
ingredietur et egredietur [(Joan. X, 9)]
. Praevidendum
est tibi cauta sollicitudine, ne sis ex eorum numero,
de quibus ipsa Veritas in eodem subjunxit loco: Omnes,
inquiens, quotquot venerunt, fures sunt et
latrones [(Ibid., 8)]
; qui venerunt, ait, non qui missi
sunt. Et Apostolus: Quomodo praedicabunt, nisi mittantur [(Rom. X, 15)]
?
Quis te, o Pater Elipande, misit
praedicare adoptionem in Christo Dei Filio? Ergo si
nullo mittente per te venisti et praedicasti, fur et latro
convinceris esse. Fur non venit, nisi ut furetur,
mactet et perdat. Caveant discipuli tui, ne per te occidantur
et pereant. Melius est illis oculum eruere
sibi dextrum, quam integro corpore mitti in gehennam
ignis. Caecus si caecum ducit, cadunt ambo in
foveam [(Matth. XV, 14)] . Audi etiam beatum Apostolum
inter Moysem et Christum discernentem, quos
tu similes asseris, ubi excellentiam majestatis Christi
praetulit famulo suo Moysi. Moyses autem, inquit, tanquam famulus fidelis fuit in tota domo sua, Christus
autem tanquam filius in domo sua
[(Hebr. III, 5, 6)]
:
Moysen famulum nominans, et Christum Filium.
Quantum est inter famulum patrisfamilias et filium,
tantum est inter Moysen et Christum. Nunquam enim
de Moyse idem Apostolus, sed de Christo inquit: