PL 101, col. 253

Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne

Excelsior coelis factus
[(Hebr. VII, 26)]
, quem in principio
quoque ejusdem Epistolae angelis 883 praeferre
non dubitavit: Tanto enim melior, ait, angelis
effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit.
Cui enim dixit angelorum aliquando: Filius
meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero
illi in Patrem, et ipse erit mihi in Filium. Et cum
iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit:
Et adorent eum omnes angeli Dei [(Hebr. I, 4 seq.)]
.
De eo enim dicit: Filius meus es tu, de quo in sequenti
versiculo addidit, sicut tu ipse paulo ante
protulisti: Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem
tuam [(Psal. II, 8)]
. Illi dicit: Filius meus es tu, cui
ait: Pete a me, et dabo tibi gentes. Sed et beatus
Gregorius doctor eximius, et omnibus Christi Ecclesiis

acceptabilis, inter sanctorum et Christi divinitatem
discernens, in homilia quadam super Ezechielis
prophetae primam partem ita ait, dum de nuncupativa
sanctorum potestate et propria Christi divinitate
disputavit: « Unde, inquit, Paulus apostolus volens
nuncupativum Dei nomen ab essentiali discernere,
de Redemptore nostro locutus est, dicens: Quorum
Patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui
est super omnia Deus benedictus in saecula [(Rom. IX, 5)]
.
Qui enim nuncupative dicitur Deus, inter omnia est;
qui vero essentialiter Deus, super omnia est. Ut ergo
ostenderet Christum naturaliter Deum, non hunc
Deum tantummodo, sed Deum super omnia esse memoravit:
quia et electus quisque, sicut praemisimus,
vel in exemplo justitiae praerogando positus dici Deus

potest, sed inter omnia, quoniam nuncupative Deus;
Christus autem Deus super omnia, quia naturaliter
Deus. » Eumdem naturaliter Deum non dubitavit affirmare,
quem doctor gentium ex sanctorum semine Patrum
secundum carnem procreatum esse testabatur.
XVIII.
Dum tuae perversitati defecerunt in prophetis
Dei testimonia errori tuo convenientia, finxisti tibi
novum quemdam prophetam dixisse: Miserere, Domine,
plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum,
et Israel, quem coaequasti primogenito tuo [(Eccli.
XXXVI, 14)]
. Addidisti quoque huic sententiae talem
interpretationem: « Aequalitas, inquis, ista non est
in divinitate, sed in sola humanitate, et in carne
adoptiva, quam accepit de Virgine. » Ecce falsitas in
nomine prophetae! Ecce perversitas in interpretatione

sententiae! Et non frustra oportebat novum
doctorem, novum sibi invenire prophetam. Sicut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.