PL 101, col. 254
Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne
Jeroboam rex a veri Dei cultu recedens novos sibi
finxit deos, ut perditus subjectum sibi perderet populum;
de quo multo ante praedictum est in Cantico
Deuteronomii: Dereliquit Deum factorem suum, et
recessit a Deo salutari suo [(Deut. XXXII, 16)]
; sic tu a
vero Deo et proprio Filio Dei recedens, nuncupativum
Deum et adoptivum filium redemptorem tibi
fingis, quem non noverunt patres nostri. Tu vero
Deum qui te liberavit, dereliquisti, et oblitus es Dei
Redemptoris tui. In libro Jesu filii Sirac haec praefata
sententia legitur, quem librum beatus Hieronymus
atque Isidorus inter apocryphas, id est, dubias Scripturas,
deputatum esse absque dubitatione testantur.
Qui etiam liber non tempore prophetarum,
sed sacerdotum, 884 sub Simone pontifice magno,
regnante Ptolomaeo Evergete, conscriptus est: nec
tantum prophetias, quantum morales disciplinas et
laudes sapientiae proferre videtur: et melius intelligi
potest primogenitus iste, de quo hic dicit, populus
Dei de Aegypto eductus, de quo Dominus ad Pharaonem
Moysi famulo suo mandatum dedit, dicens: Haec
dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel.
Dixi tibi: Dimitte filium meum primogenitum, ut serviat
mihi, et noluisti dimittere eum: ecce ergo interficiam
filium tuum primogenitum [(Exod. IV, 22, 23)]
:
cui adaequatum esse populum duarum tribuum non
multo ante de captivitate Babyloniae Dei misericordia
deductum, iste vir, qui haec hujus orationis
verba composuit, voluit, ut arbitror, intelligi; nec
aliquid de Christo, ut tu novo sensu asseris, his verbis
prophetasse putatur.
XIX.
Deinde more tuo vagando vadis quaerere testimonia
per latitudinem sanctae Scripturae, quid divinitati
Christi et quid humanitati conveniat. Quasi
aliquis nostrum negare videatur veram in Christo
humanitatem, veramque divinitatem. Et primo ponis
Dei Filium secundum divinitatem dicere: Potestatem
habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum
sumendi eam [(Joan. X, 18)]
, minus attendens quid
beatus Augustinus de hac sententia intellexisset, qui
sic haec verba Domini in homiliis evangelicis interpretari
voluit: « Quis ponit, inquit, animam, et iterum
sumit animam? Christus, ex eo quod Verbum, an ex
eo quod anima humana ipsa se ponit, et iterum ipsa
se sumit? An ex eo quod caro est, animam ponit, et
iterum sumit? Tria posui: omnia pertractemus, et
hoc eligamus quod conveniat regulae veritatis. Si