PL 101, col. 255
Contra Elipandum (Alcuinus), J. P. Migne
enim dixerimus quia Verbum Dei posuit animam
suam et iterum sumpsit eam, metuendum est ne
subintret prava cogitatio, et dicatur nobis: Ergo
[aliquando] anima illa separata est a Verbo, et aliquando
Verbum illud, ex quo suscepit illam animam,
fuit sine anima. Video enim fuisse sine anima humana
Verbum; sed cum in principio erat Verbum,
et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
Ex quo autem [ Aug., ex quo enim] Verbum caro
factum est, ut habitaret in nobis, et susceptus est a
Verbo homo, id est totus homo, anima et caro; quid
fecit passio, quid fecit mors, nisi corpus ab anima
separavit, animam vero a Verbo non separavit? Si
enim mortuus est Dominus, imo quia mortuus Dominus
(mortuus est enim pro nobis in cruce), sine
dubio caro ipsius exspiravit animam; ad tempus exiguum
anima deseruit carnem, et redeunte anima resurrexit
[ Aug., resurrecturam]. A Verbo autem animam
separatam esse non dico . . . . . Omnes enim homines,
quando moriuntur, ponunt animam; sed non
omnes pro Christo ponunt. Et nemo habet potestatem
sumere, quod posuerit. Christus autem et
pro nobis posuit, et quando voluit, posuit, et
quando voluit, sumpsit. Ponere ergo animam mori
est. Sic Petrus Domino dixit: Animam propter te
ponam [(Joan. XIII, 37)]
, id est, pro te moriar carne
[ Vox carne deest apud Aug. ]. » Et paulo post: « Quomodo
Christus animam posuit? Non enim caro Christus?
Ita plane caro [ Aug., et caro] Christus, et
anima Christus, et Verbum Christus: nec tamen
tria haec tres Christi, sed unus Christus, » et unus
unigenitus Deus et homo. Nonne tibi, o novus sanctarum
interpres Scripturarum, prava subintravit
cogitatio, quod anima Christi separata esset a Verbo,
dum dicis, secundum divinitatem haec eadem verba
Dominum protulisse? quod valde metuendum esse
tibi iste praecipuus doctor rationabili pietate admonuit.
XX.
Simili quoque perversitate dividere vis Christum
in ea voce, quam Pater in monte sancto discipulis
audientibus protulit dicens: Hic est Filius
meus dilectus, in quo mihi bene complacuit: ipsum
audite [(Matth. XVII, 5)]
; quasi hoc de divinitate tantummodo
dictum sit, et non magis de humanitate.
Si ergo de divinitate tantummodo hoc prolatum esse
aestimas, dividere vis Christum, et naturam divinitatis
tantummodo esse Filium; quod quam perversum
sit, nullus ignorat catholicus. 885 Super unum
Filium facta est haec vox Patris de coelo, et de illo
uno Filio dicitur: Hic est Filius meus dilectus. Quidquid
in Christo est, et Filii nomen habet, [et] ipsius
Patris testimonio, Filius meus dilectus dicitur, non,
ut tu asseris, adoptivus. Tria vero in voce paterna
audita sunt: Filius, et meus, et dilectus dicitur. Et
adhuc addidit: In quo mihi bene complacuit. Vox