PL 101, col. 31

De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne

Patre. Restat itaque ut anima Christi Spiritum acceperit,
quem tamen non ad mensuram accepit, quia
totum accepit. Ubi enim mensura dicitur non esse,
plenitudo perfectionis et perfectio plenitudinis invenitur.
Per quam etiam plenitudinem [Spiritus, plenitudinem]
divinae cognitionis habere manifestum est:
in quantum enim cuilibet sanctorum Spiritus datur,
in tantum cognitio Divinitatis accipitur ab eo. Non
enim aestimandum est animae Christi in aliquo plenam
Divinitatis deesse notitiam, cujus una est persona
cum Verbo, quam sic Sapientia suscepit, ut
cum ipsa divinitate sua una sit in Trinitate persona,
id est, Christus crucifixus, quem Dei virtutem Deique
sapientiam Paulus apostolus praedicat [(I Cor.
I, 24)] .
CAPUT XII. Si anima Christi plenam habet divinitatis cognitionem, quomodo dicitur in Evangelio, Filium nescire diem judicii [(Marc. XIII, 32)]
.

In Scripturis sanctis genus est locutionis, quod
apud grammaticos metonymia dicitur, id est, dum
per efficientem designatur id quod efficitur. Hoc
enim genere locutionis Deus nescire dicitur, quia
nescientes facit; etiam et scire Deus dicitur, quia
scientes facit, sicut scriptum est: Tentat vos Dominus
Deus vester, ut sciat, si diligatis eum [(Exod. XVI,
4; Deut. XIII, 3)]
. Non enim sic intelligendum est,
quasi Deus nesciat si diligant eum, de quibus hoc
dicitur: sed ut illi ipsi sciant, quantum in Domini
dilectione profecerint [ Al., proficerent]; quod nisi

tentationibus quae accidunt, non plene ab hominibus
agnoscitur. Et ipsum tentat, pro eo positum est,
quod tentari sinat. Sic et cum dicitur nescire Deum,
aut pro eo dicitur quod non approbat, sicut impiis
dicturus est: Nescio vos [(Matth. XXV, 12)]
; aut pro
eo quod utiliter nescientes facit, sive etiam pro eo
quod non est tempus sciendi, sicut in Evangelio dicitur: De die et hora nemo scit, neque angeli in coelo, neque
Filius
720 nisi Pater [(Matth. XIII, 32)]
. Hoc enim
genere locutionis nescire dicitur Filius, quia nescientes
fecit, quod utile illis fuit nescire, id est, quod
non ita sciebat, ut eos scire fecisset. Quia utilius
illis fuit diem judicii nescire quam scire, ut semper
parati essent et vigilantes, dum qua hora dies
Domini quasi fur veniret, paratos inveniret eos.
CAPUT XIII. Quod unum opus sit Patris et Filii.

Operatur enim Pater per Filium, per quem fecit
omnia, et semper operatur: sicut dictum est: Omnia
per ipsum facta sunt [(Joan. I, 3)]
; item: Pater
meus usque modo operatur, et ego operor [(Joan. V,
17)]
; non diversitatem operis designans, quia unum
opus est Patris et Filii, sed personarum proprietatem
ostendens. Ipsa itaque operatio Dei, id est, sanctae
Trinitatis, voluntas est Dei, et voluntas Dei
simplex est, et semper in requie beatitudinis. Nec
aliud est Deo operari, aliud velle, sed idem est illi
velle et operari, quia voluntas Dei effectiva est potentia.
Nec Deo aliud est esse, aliud velle, sed unum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.