PL 101, col. 32

De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne

atque idem. Et hoc totum simplex, totum Unitas
totum Trinitas, totum ὁμοούσιον; quia esse quod
substantiale est, unum est in Patre, et Filio, et Spiritu
sancto; et horum una actio est, sicut una voluntas.
Fuerunt enim omnia ab aeterno [in] Deo.
Operatione autem, id est, virtute Dei, qui est Filius,
apparuerunt omnia, et facta sunt sicut voluit, et
quando voluit, et quomodo voluit, qui fecit omnia:
sed non ille factus, per quem facta sunt omnia. Natus
est ergo Filius Dei, ex aeterno aeternus, de Deo
Deus, de lumine lumen, sicut saepissime diximus et
semper dicemus.
CAPUT XIV. Omnia per Christum facta esse, ipsum vero natum non factum.
In principio fecit Deus coelum et terram [(Gen. I, 1)]
;
id est, in Christo fecit Deus, qui est Filius Dei, qui
est Verbum Dei, qui est virtus, et sapientia Dei,
sicut dicitur in Psalmo: Omnia in sapientia fecisti [(Psal. CIII, 24)]
.
Sed ipse idem [ Al., id est] Filius,
ante omnia semper est, semper Deus, et semper
in Deo; idcirco ὁμοούσιον Pater et Filius. In eo vero
[ Al., ideo vero] quod Filius dicitur et est, genitus
est, non factus; quamvis Apostolus dixisset: Qui
factus est sapientia nobis a Deo [(I Cor. I, 30)]
; non
quod factus sit in substantia sua ut esset, sed effectus
est ut Dominus esset omnium quae facta sunt,
dum fuerunt quibus Dominus esset. Creaturas ergo
fecit Deus per Filium, sed non Filium fecit, per
quem fecit omnia; sed genuit de substantia sua

aequalem sibi. Natus est ergo Christus, non factus.
Ubicunque ergo dicitur quoniam factus est, post
primam generationem dicitur, quae ex aeterno [ Al.,
quae aeterna est] est, et una est, et sancta, et ineffabilis.
Legitur in Actibus Apostolorum: Certissime
igitur sciat domus Israel, quia hunc Christum Deus
fecit, quem vos suspendistis in cruce [(Act. II, 36)]
;
et Apostolus: Qui factus est ex muliere [(Galat. IV,
4)]
; et evangelista: Verbum caro factum est [(Joan.
I, 14)]
. Ista omnia non in ejus existentiam, vel substantiam,
sed in actus, et in ministrationem ejus
potentiae atque virtutis dicuntur. Quod Apostolus
ait Christum Dei virtutem et Dei sapientiam [(I Cor.
I, 24)] , non ita intelligendum est, quod Pater dici

non possit virtus, vel sapientia, sicut dici non potest
Filius, vel Verbum; quia haec relativa sunt nomina,
sicut superius dictum est: illa vero, id est virtus
et sapientia, substantialia sunt: ideo Pater, virtus
et sapientia, et Filius virtus et sapientia; et Spiritus
sanctus virtus et sapientia; non tamen tres virtutes,
nec tres sapientiae, sed una virtus, et una
sapientia Pater et Filius, et Spiritus sanctus; sicut
una substantia, et una omnipotentia, et alia quae
de substantia divinitatis dicuntur. Et ita intelligatur
Filius sapientia Patris, quomodo dicitur lumen
Patris; id est, ut quemadmodum lumen de lumine,
et utrumque unum lumen, sic intelligatur sapientia
de sapientia, et utrumque una sapientia; quia
in illa simplicitate divinae naturae 721 non est aliud

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.