PL 101, col. 36

De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne

de Patre procedit, et totus de Filio; totus in Patre
manet, et totus in Filio, quia sic manet ut procedat,
sic procedit ut maneat. Unde naturaliter hanc habet
cum Patre et Filio unitatis plenitudinem, et plenitudinis
unitatem, ut totum Patrem habeat, totumque
Filium; ipseque [ Al., ipse quoque] totus habeatur a
Patre, totus habeatur a Filio; qui etiam a Patre et
Filio aequaliter datur, imo et a seipso datur, sicut Filius
de eo dicit: Spiritus, ubi vult, spirat [(Joan. III,
8)]
. Ipse in prophetis locutus est, per ipsum Apostoli
sine timore saecularium potestatum testimonium proferebant
de Christo, quia ipse loquebatur in illis [(Act. II, IV, VI, XVIII)] ,
sicut ipse Dominus ait: Non
enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri
qui loquitur in vobis [(Matth. X, 20)]
. In ipso enim habent

omnes fideles remissionem peccatorum, sive in
baptismo, sive etiam in poenitentia. Ipse charitas Dei
dicitur, quamvis Pater, et Filius sit charitas. Sicut
enim [ Al., sicut et] Filius sapientia Dei dicitur,
quamvis sit Pater et Spiritus sanctus sapientia, ipse
Paracletus, id est, consolator dicitur, quia revera
dum dona sacramentorum distribuit, consolationem
animae praebet: per quam [ Al., per quem] diffunditur
in cordibus nostris Dei charitas, per quam nos tota
inhabitat Trinitas. Quocirca rectissime Spiritus sanctus,
cum sit Deus, vocatur etiam donum Dei; quod
donum proprie, quid nisi charitas intelligitur [ Al.,
intelligenda est], quae perducit ad Deum, et sine qua
quaelibet alia virtus operis boni non perducit ad
Deum?
CAPUT XX. Nihil itaque temporale in eo debemus intelligere de Spiritu sancto, dum dicitur donum Dei.

Hoc vero donum Dei, quod est Spiritus sanctus,
coaeternum est et consubstantiale donatori: quia donum
donabile fieri poterit, quamvis non sit cui donetur.
Quod donum, id est, Spiritus sanctus, non ex
tempore, sed ab aeternitate procedit; sed quia sic
procedebat ut esset donabile, jam donum erat, et
antequam esset cui daretur. Aliter enim intelligitur
cum dicitur donum, aliter cum dicitur donatum. Nam
donum potest esse et antequam detur: donatum autem
nisi cuilibet datum fuerit, nullo modo dici potest.
Et hoc itaque donum Dei occultum fuit ab aeterno in
Patre et Filio; manifestandum opportuno tempore,

dum essent quibus manifestari deberet. Et hoc donum,
id est, Spiritus sanctus in eadem unitate substantiae
et aequalitate cum Patre et Filio consistit.
Sive enim sit unitas amborum, sive sanctitas, sive
charitas; sive ideo unitas quia charitas, et ideo charitas
quia sanctitas: nequaquam minor est in aliquo
illis ex quibus procedit. Et haec est summa charitas,
qua genitus a gignente diligatur, genitoremque suum
diligat, et ideo non 724 amplius quam tria sunt:
unus diligens eum, qui de illo est; et unus diligens
eum, a quo est; et ipsa dilectio, de qua dicitur, quia Deus charitas est.
Et haec summa et ineffabilis Trinitas
non unius Dei dici debet, sed unus Deus.
CAPUT XXI. Cur idem Spiritus sanctus bis a Deo Christo datus sit?

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.