PL 101, col. 37

De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne

Absque dubitatione ideo Spiritus sanctus bis datus
est, ut commendarentur duo praecepta charitatis.
Duo sunt enim praecepta, sed una est charitas; sic
etiam unus Spiritus, et duo data. Nec alia charitas
diligit proximum, quam illa quae diligit Deum. In
terra datur Spiritus, ut diligatur proximus: de coelo
datur, ut diligatur Deus. Quamvis sit aliud Deus,
aliud proximus, tamen una charitate diligendus est
Deus et proximus. Deum plus seipso, proximum ut
seipsum amator amet. In terra Christus dedit Spiritum,
sed de coelo est quod dedit. Ille enim dedit, qui
de coelo descendit. Hic invenit cui daret, sed inde
attulit quid [ Al., quod] daret. Sed ista charitas non

tenetur nisi in unitate Ecclesiae Christi, nec illam habent,
qui se dividunt ab unitate catholicae pacis.
CAPUT XXII. Quamvis diversa sint Dei dona in sanctis, ab uno eodemque Spiritu singulis singula dantur.
Dona sancti Spiritus membris Ecclesiae sigillatim
dividuntur, et singulis singula dona tribuuntur. In
Christo siquidem solo omnis plenitudo donorum,
quia omnis plenitudo divinitatis in eo habitat. Unde
plenus gratiae et veritatis ab evangelista praedicatur [(Joan. I, 14)] .
In Spiritu sancto omnis gratia donorum
consistit [ Al., existit]; ipse enim, prout vult, gratias
donorum largitur, aliis dans sermonem sapientiae,
aliis scientiae, aliis fidem; atque [ita] unicuique in

virtute sancti Spiritus gratia tribuitur secundum voluntatem

Duas enim creaturas rationales condidit creator:
unam coelestem, alteram terrestrem; et utramque
liberi arbitrii potestate nobilitavit, ut voluntarie in
dilectione Dei, et divinae potentiae laude perpetualiter
atque beate permaneret. Sed quia prior, id est, angelica,
non tamen tota, propria delectando 725 potentia,
ab amore summi boni recedens, in seipsam
delapsa, sui homicida facta est, aerumnosam atque

poenalem impietatis suae aeternitatem experta: proinde
invidia contra hominem inardescens, ne coelestem
beatitudinis sedem possideret, incitavit eum ad
peccandum, efficiens eum suae socium miseriae, quasi
quoddam solatium sibi esset cum plurimis poenas
pati: vel etiam ut injuria creatori inureretur [ Al.,
ingereretur], si creatura ad imaginem suam condita,
perdito dignitatis suae nomine et numine [ Al., nomine
in aeternum ignem suae], suae subderetur impietati.
Quod pius conditor non passus, miseratus hominem,
reformare eum volens ad pristinae dignitatis nobilitatem,
misit unicum Filium suum hominem suscipere,
ut idem, qui Deus erat ex Deo, esset homo ex homine,
et immortalis haberet aliquid unde mori potuisset.
Assumpsit itaque Dei Filius ex mortalitate

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.