PL 101, col. 39
De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne
iste] homo, una fieri persona cum Deo, imo et homo
ipse Deus? Nempe ipse ex quo esse homo coepit, non
aliud coepit esse quam Dei Filius, et hoc unicus, unigenitus
et proprius; et propter Dei Verbum, quod
caro factum est, utique Deus; ut quemadmodum est
una persona quilibet homo, anima scilicet rationalis
et caro, ita sit Christus una persona, Verbum et
caro [ Al., et verbum caro]. Unde naturae humanae
tanta gloria nullis praecedentibus meritis, sine dubitatione
gratuito munere, nisi quia magna hic et
sola Dei gratia fideliter et sobrie considerantibus
evidenter ostenditur? ut intelligant homines per
eamdem gratiam se justificari posse a peccatis, per
quam factum est ut homo Christus nullum possit
habere peccatum. Sic sanctam Virginem matrem
scilicet Filii Dei, angelus salutavit, quando ei futurum
nuntiavit partum: Ave (inquit) gratia plena;
et paulo post: Invenisti (ait) gratiam apud Deum [(Luc. I, 28, 30)]
.
Et haec quidem gratia plena, et
invenisse apud Deum gratiam dicitur, ut Domini sui,
imo Domini omnium, salva virginitate, mater esset.
CAPUT II. Ad commendationem ejusdem gratiae, beatus evangelista Christum ait, plenum gratia et veritate.
De ipso autem Domino Joannes evangelista cum
dixisset: Verbum caro factum est, et habitavit in
nobis; adjunxit: Vidimus, inquit, gloriam ejus,
gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et
veritatis [(Joan. I, 14)]
. Quod ait: Verbum caro factum
est, hoc est, plenum gratiae; quod ait: gloriam
quasi unigeniti a Patre, hoc est, plenum veritatis.
Veritas quippe ipsa unigenitus est Dei Filius, non
gratia, sed natura. Gratia suscepit hominem tanta
unitate personae, ut idem ipse esset etiam filius hominis,
qui Dei Filius unicus unigenitus. In ipso uno
Deo et homine, plena gratia humanitatis, plenaque
divinitatis veritas agnoscitur; 726 haec plenitudo
divinitatis in seipsa plenitudinem habet gratiae, qua
est [ Al., quae est] tota humanitas in divinitate sua; et
plenitudo gratiae plenitudinem in se habet veritatis,
qua est [ Al., quae est] tota divinitas in humanitate
sua. Ita ut plenitudo veritatis plenitudinem
in se habeat gratiae, et plenitudo gratiae
plenitudinem in se habeat veritatis. [Sic est ergo
Christus plenus gratiae et veritatis], ut sicut a divinitate
plenitudo humanitatis suscepta est, ita in
humanitate ejus plenitudo sit divinitatis, Apostolo
testante, qui ait: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter [(Coloss. II, 9)]
.
CAPUT III. Quomodo non sit Christus Filius Spiritus sancti, dum in Symbolo dicitur, de Spiritu sancto et ex Maria virgine natus?
Illud vero movere poterit, quomodo dictum sit
Christum de Spiritu sancto natum et Maria virgine,
cum Filius nullo modo sit Spiritus sancti filius?
An ideo dicitur de Spiritu sancto natus, quia fecit