PL 101, col. 40

De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne

eum de Virgine nasci? Quia hoc opus mirabile totum
dono [ Al., donum] Dei factum est, et donum
Dei proprie Spiritus sanctus dicitur. Neque enim
quia mundum istum fecit Deus, dici eum fas est
Dei Filium; haud enim eum oportet dicere natum
de Deo, sed factum, vel creatum, vel conditum, vel
institutum ab illo, vel si quid hujusmodi recte possumus
dicere. Nec igitur concedendum est, quidquid
de aliqua re nascatur, continuo ejusdem rei filium
nuncupandum. Ut de multis exemplis hoc proferam,
certe qui nascuntur ex aqua et Spiritu sancto, neque
filios eos recte quisquam dixerit aquae, vel Spiritus
sancti, sed plane dicuntur Filii Dei Patris et
matris Ecclesiae. Sic ergo de Spiritu sancto natus est
Filius Dei Patris, et non Spiritus sancti. Si enim

Filius Spiritus sancti diceretur Christus secundum
humanitatem, duo Patres essent in sancta Trinitate,
et Deus homo factus, duos habuisset Patres, unum
divinitatis, alterum humanitatis. Sed quis hoc dicere
audebit?
CAPUT IV. Quomodo intelligenda sit missio Filii a Patre?
Quaerendum est quomodo intelligatur missio Filii?
Pater enim solus nusquam legitur missus; de
Filio quidem ita scribit Apostolus: Cum autem venit
plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum
ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant,
redemiret [(Gal. IV, 4)]
. Cum autem ait: Misit Deus
Filium suum, factum ex muliere, satis ostendit eo

ipso missum Filium, quo factus est ex muliere.
Quod ergo de Deo natus est Dei Filius, in hoc mundo
erat, sicut Evangelista ait: In mundo erat, et
mundus per ipsum factus est [(Joan. I, 10)]
; quod autem
de Maria virgine natus est, in hunc mundum
missus advenit. Nam et ipse Dominus ait: Ego a
Patre exivi, et veni in hunc mundum [(Joan. XVI, 28)]
.
[Ergo a Patre exire, et venire in hunc mundum] hoc
est mitti. Quid igitur est quod de illo idem ipse
evangelista dicit: In mundo erat, et mundus per
eum factus est, et mundus eum non cognovit [(Joan.
I, 10)]
; deinde subjungit: In sua propria venit?
Illuc utique missus est, quo venit. At si in hunc
mundum missus est, illuc est missus, ubi erat. In
mundo erat, et in mundum missus est. Quam missionem

tamen opus esse sanctae Trinitatis nulli catholico
dubitandum est.
CAPUT V. Quomodo missio sancti Spiritus sit intelligenda.
Sicut enim a Patre Spiritus sanctus mittitur, ita
et a Filio; utrumque enim in Evangelio legitur ipso
Domino dicente: Dum autem venerit Spiritus Paracletus,
quem Pater mittet in nomine meo [(Joan.
XIV, 26)]
. Et illud de seipso: Cum autem venerit Spiritus
Paracletus, quem ego mittam in nomine Patris
mei; sed ista missio per quasdam visibiles ad horam
facta est creaturas. Facta est enim quaedam creaturae
species ex tempore, in qua visibiliter ostenderetur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.