PL 101, col. 455
Liber sacramentorum (Alcuinus), J. P. Migne
Omnipotens sempiterne Deus, respice propitius ad
preces Ecclesiae tuae; da nobis fidem rectam, charitatem
perfectam, humilitatem veram. Concede, Domine,
ut sit in nobis simplex affectus, patientia fortis,
obedientia perseverans, pax perpetua, mens
pura, rectum et mundum cor, voluntas bona, conscientia
sancta, compunctio spiritalis, virtus animae,
vita immaculata, consummatio irreprehensibilis, ut
viriliter currentes, in tuum feliciter mereamur introire
regnum. Per.
Secreta. Oblatis tibi, Domine, libaminibus sacrificiorum,
respice humilitatis nostrae confessionem, ut
haec oblata sanctifices, quae tibi offerimus pro remissione
peccatorum nostrorum, vel defunctorum fratrum
requie, et ut sumentium ariditatem tuae benedictionis
ubertas sustentet. Per Dominum.
Postcommun. Deus, apud quem est misericordia
copiosa, efficiat nos sibi vasa mundissima, et spiritalibus
deliciis reficiat infirmitatem nostram, ut
corda nostra eum semper esuriant atque sitiant, et
vota nostrae humilitatis clament. Per Dominum nostrum
Jesum Christum.
CAPUT VII. Sabbato missa de sancta Maria.
Concede nobis famulis tuis, quaesumus, Domine
Deus, perpetua mentis et corporis prosperitate gaudere,
et gloriosa beatae Mariae semper virginis intercessione
a praesenti liberari tristitia, et futura
perfrui laetitia. Per Dominum nostrum.
Lectio libri Sapientiae. Ab initio et ante saecula
creata sum, et usque in.
Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam. In
illo tempore, intravit Jesus in quoddam castellum,
et mulier.
Secreta. Tua, Domine, propitiatione, et beatae Mariae
semper virginis intercessione, ad perpetuam atque
praesentem haec oblatio nobis proficiat prosperitatem.
Per Dominum nostrum.
Postcommun. Sumptis, Domine, salutis nostrae
subsidiis, da, quaesumus, ejus patrociniis nos ubique
protegi, in cujus veneratione haec tuae obtulimus
majestati. Per.
14 Super populum. Omnipotens Deus, famulos
tuos dextera potentiae tuae a cunctis protege periculis,
et beata Maria semper virgine intercedente, fac
nos praesenti gaudere prosperitate et aeterna. Per.
Item missa in commemoratione sanctae Mariae.
Famulorum tuorum, quaesumus, delictis ignosce,
et qui placere de actibus nostris non valemus, genitricis
Filii tui Domini nostri Jesu Christi intercessione,
quae tibi sunt placita semper meditantes,
mundo corde jugiter et dictis exsequamur et factis.
Secreta. Oblationibus nostris, quaesumus, Domine,
precibusque susceptis, intercedente beata Maria
semper virgine, peccata nostra mundentur, et ad te
nostras etiam rebelles compelle propitius voluntates,
vitamque nobis largire aeternam. Per.