PL 101, col. 456

Liber sacramentorum (Alcuinus), J. P. Migne

Ad Commun. Quaesumus, Domine Deus noster, ut
sacrosancta mysteria, quae pro reparationis nostrae
munimine contulisti, et praesens nobis remedium
esse facias et futurum.
Item ad Commun. Fideles tuos, quaesumus, Domine,
intercedente beata Maria semper virgine, corpore
pariter et mente purifica, ut tua inspiratione
compuncti noxias delectationes vitare valeant; et ut
earum non capiamur illecebris, tua jugiter pascamur
dulcedine. Per.
Item missa sancti Augustini.
Domine Deus noster, magne et omnipotens, qui
sanas contritos corde, eorumque alligas contritiones,
tua te pietas nobis efficiat placabilem, quos conditio
fragilitatis humanae constituit in moerore. Exaudi,

Domine, preces nostras, et dimitte nobis cunctas
offensiones. Manus tuae fortitudine a cunctis angustiis
liberemur, ut cum tuis sanctis hic et in aeternum
laetemur. Per Dominum nostrum.
Secreta. Hanc quoque oblationem, Domine, dignare,
quaesumus, misericorditer benedicere et clementer
sanctificare, quam tibi obtulimus pro vivorum
salute et mortuorum requie; ut tua sanctificatio
sit salus et defensio animarum. Per Dominum.
Praefatio. Dignum et justum est, usque, per Christum
Dominum nostrum. Per ipsum te, omnipotens
Deus Pater, supplices exoramus, ut hoc sacrificium
acceptes quod tibi offerimus, et nobis famulis tuis
pietatis tuae solatium concedas propitius. Tuum est,
Domine, sanare contritos corde, tuum est consolari

moerentes. Placeat jam tuae pietati, eripere oppressos,
revocare captivos, laetificare in angustiis constitutos.
Per ipsum te oramus, summe Pater, quem
tecum et cum sancto Spiritu collaudant coelestia pariter
ac terrena, et hunc hymnum dulci modulatione
proclamant, dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus,
Domine Deus Sabaoth.
Postcommun. Omnipotens Deus, propitius cordis
nostri adspiciat gemitus, et petitionibus nostris suae
pietatis aurem inclinet, atque ab omni defensos moerore
nos laetificet; mentem nostram miserationis
suae subsidio muniat, et remedia gaudii sempiterna
nobis clementer attribuat. Per Dominum nostrum
Jesum Christum.
CAPUT VIII. Missa in veratione unius Apostoli.

Deus, qui fidelium mentes unius efficis voluntatis, intercessione
beati apostoli tui, da nobis id amare
quod praecipis, id desiderare quod promittis, ut inter
mundanas varietates ibi nostra sint fixa corda,
ubi vera sunt gaudia. Per Dominum.
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli, ad Ephesios. Fratres, jam non estis hospites et advenae, sed estis
cives sanctorum, et domestici Dei.
Sequentia sancti Evangelii secundum Joannem. In
illo tempore, dixit Simon Petrus ad Jesum: Ecce
nos reliquimus omnia, et secuti sumus te.
15 Secreta. His nobis, Domine, mysteriis supplicatione
beati apostoli tui conferatur, quo terrena

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.