PL 101, col. 457
Liber sacramentorum (Alcuinus), J. P. Migne
desideria mitigantes, discamus amare coelestia, et
de die in diem ad coelestis vitae transferamur, purificatis
mentibus, actionem. Per Dominum.
Postcommun. Tribue nobis, Domine, intercedente
beato apostolo tuo, coelestis mensae virtutis societatem,
et desiderare quae recta sunt, et desiderata
percipere. Per Dominum.
CAPUT IX. Missa in veneratione plurimorum apostolorum.
Beatorum apostolorum nos, Domine, quaesumus,
continua oratione custodi, ut iisdem suffragatoribus
dirigatur Ecclesia, quibus principibus gloriatur. Per.
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos. Fratres, corde enim creditur ad justitiam, ore autem
confessio fit ad salutem.
Sequentia sancti Evangelii secundum Joannem. In
illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Hoc est
praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi
vos. Majorem.
Secreta. Respice, Domine, quaesumus, munera,
quae in sanctorum tuorum apostolorum N. commemoratione
deferimus, ut quorum tibi grata sunt honore,
eorum nobis intercessione sint salubria. Per
Dominum.
Praefatio. Dignum et justum est, usque aeterne
Deus. Suppliciter exorantes, ut gregem tuum pastor
aeterne non deseras, sed per beatos apostolos tuos
N. continua protectione custodias, ut iisdem rectoribus
dirigatur, quos operis tui vicarios, eidem contulisti
praeesse pastores. Per Christum Dominum.
Postcommun. Pignus vitae aeternae capientes humiliter
imploramus, apostolicis ut fulti patrociniis, quod
in imagine contingimus, sacramenti manifesta perceptione
sumamus. Per.
Super populum. Protector in te sperantium, Deus,
familiam tuam propitius respice, et per beatos
apostolos N. a cunctis etiam adversitatibus potentiae
tuae nos brachio defendas. Per Dominum nostrum.
CAPUT X. Missa in veneratione unius martyris.
Deus, in te sperantium fortitudo, martyris tui intercessione
praeclara adesto propitius invocationibus
nostris, et quia sine te nihil potest mortalis infirmitas,
praesta nobis auxilium gratiae tuae, ut exsequendis
mandatis tuis, et voluntate tibi et actione
placeamus. Per Dominum nostrum.
Super oblata. Suscipe, Domine, fidelium preces
cum oblationibus hostiarum, ut orationibus gloriosi
martyris tui per haec piae devotionis officia remissionem
omnium peccatorum percipiamus, et ad coelestem
gloriam transeamus. Per Dominum nostrum.
Postcommun. Sumptis, Domine, muneribus, quaesumus,
ut beato martyre tuo intercedente, sancti
nominis tui timorem pariter et amorem facias nos
habere perpetuum, ut cum frequentatione mysterii,
crescat nostrae salutis effectus. Per Dominum.
CAPUT XI. Missa unius apostoli sive martyris vel confessoris.