PL 101, col. 471

De usu Psalmorum (Alcuinus), J. P. Migne

languidus, perjuriis, falsitate, et mendaciis 25 maculatus
sum, vanae gloriae levitate turgidus. Saepe
majorum jussa contempsi. Saepe rebellans et murmurans
exstiti. Saepe corde tumido excusationes falsas
objeci. Promisi de his et hujuscemodi malis emendationem,
et semper in eisdem relabor. Propter haec
delenda coenobium petii, sed semper in deterius eo.
Praecepta tua sine intermissione contemno. Promissiones
meas, quibus me sanctam regulam scrutaturum
[ Al., servaturum] spopondi, momentis singulis
violo. Semper infelix ad scurrilitates, ad vaniloquia,
ad otiositatem festino. Heu me! quantae impietates,
quantae blasphemiae, quantae diversae tenebrae
lacerant mentem meam! Quae universa, nisi
ineffabili bonitatis tuae misericordia repellas ac deleas;

mortua est in peccatis anima mea. Plura sunt
mala mea, in quibus per ignorantiam lapsus sum:
plura, quae animo meo exciderunt. Innumera sunt
omnino mala, quae miser commisi, et quanta enarrare
non sufficio: pro quibus omnibus mihi perdito
tormenta pariter, et vermes, et ignis paratur aeternus.
Succurre, Domine Jesu Christe, mihi miserrimo
et captivo; et ne me perire patiaris, quem dignatus
es redimere pretioso sanguine tuo. Ne perdas me
cum peccatis meis, neque in aeternum reserves mala
mea. Ne projicias me a facie tua, ne despicias me,
neque confundas me peccantem in te. Reminiscere
miserationum tuarum. Qui facis magna et mirabilia
absque numero, serva me gratuito munere tuo. Qui
non sprevisti publicanum, ne spernas me. Qui latroni

in cruce posito subvenisti, subveni mihi. Qui mulieri
peccatrici flenti ad vestigia tua misertus es,
miserere mei. Cui est cum Deo Patre et sancto Spiritu
in Deitate substantia [ Forte deest, una] aequus
honor, et par gloria in saecula saeculorum. Amen.
Alia oratio de confessione peccatorum.
Omnipotens et misericors Deus, solus essentialiter
bonus, velit nolit, cogitatio hominis confitebitur
tibi [(Psal. LXXV, 11)]
. Sed et ego voluntarie confiteor
me peccasse, et impie egisse in conspectu tuo
juxta omnes abominationes, quas iniquus facere consuevit;
sed misericordiae tuae magnitudine peccatorum
meorum vincitur magnitudo. Major est enim
misericordia tua totius mundi peccatis, et ideo manet

mihi de indulgentia spes, quia manet mihi omnibus
[ Vox omnibus redundat ] de misericordia certitudo.
Ablutis ergo sordibus praeteritorum meorum,
da mihi et velle, et posse praesentium malorum causas
excidere, nec eorum suggestionibus in reliquo
aditum adhibere, sed congruum locum et spatium,
et dignos poenitentiae fructus peto mihi non deneges.
Certum est eum [ Forte, certum est enim] in salutem
mortalium gaudium tuum perficere, qui non vis mortem
peccatoris, sed ut convertatur et vivat apud te,
qui in tribus personis vivis et regnas Deus in saecula
saeculorum. Amen.
IV. Supplicatio pro gratia virtutes omnes consequendi et vitia contraria emendandi.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.