PL 101, col. 472
De usu Psalmorum (Alcuinus), J. P. Migne
Pollicetur nobis Veritas, quae utique nescit mentiri: Pulsate, et aperietur vobis
[(Matth. VII, 7)]
. Pulsemus
ergo januam psalmorum, ut aperiat nobis, qui
in psalmis habitat. Ipse est enim ostium, et ipse est
ostiarius. Scrutemur praeterea hos septem decantandos
sedulo psalmos, et videbimus plus eos posse
in oratione, quam humanus sufficit sermo. In his divinae
legis dulcissimus amor, de perceptione alterius
vitae fidissima spes, contra spiritualia bella, fortia
arma, in tribulatione singulare praesidium: temporalem
timorem, tristitiamque expellunt, spirituali
jucunditate atque laetitia mentes exhilarant: Exaudi,
Domine, justitiam meam; Ad te, Domine, levavi; Dominus
illuminatio mea; In te, Domine, speravi; Deus,
in te speravi, Domine; Inclina, Domine, aurem tuam.
Post Dominicam Orationem versus:
Custodi animam meam, et eripe me, Domine; non
confundar, quoniam invocavi te. Confundantur et
deficiant, detrahentes animae meae: operiantur confusione
et pudore, qui quaerunt mala mihi. Exsurge,
Domine, praeveni eos, 26 et subverte eos, eripe animam
meam ab impio, frameam inimicorum de manu
tua. Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de
manu contra legem agentis et iniqui. Intende animae
meae, et libera eam, propter inimicos meos eripe me.
Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum,
ut salvum me facias. Exaudi, Domine, vocem
meam, qua clamavi ad te, miserere mei et exaudi
me. Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae, dum
oro ad te, et dum extollo manus meas ad templum
sanctum tuum. Intret oratio mea in conspectu tuo:
inclina aurem tuam ad deprecationem meam, Domine.
Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine,
secundum eloquium tuum eripe me. Eripe me, Domine,
ab homine malo; a viro iniquo libera me.
Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum
salva me. Convertantur inimici mei retrorsum,
in quacunque die invocavero te, ecce cognovi
quoniam Deus meus es tu. Fac mecum, Domine, signum
in bonum, ut videant qui me oderunt, et confundantur.
Sit nomen Domini benedictum, ex hoc
nunc et usque in saeculum.
Postulatio.
Praesta mihi, Domine, spiritum, ut te tota cordis
intentione exquiram; deinde ut digna petam; postremo
ut petitionum mearum effectum consequar. Exue
me a peccatis praeteritis, custodi me ab imminentibus,
muni me a futuris. Dona mihi cibi potusque
congruentem abstinentiam, castitatis cingulum, cordis
labiorumque munditiam, largire mihi patientiam,
longanimitatem, benignitatem, modestiam, spirituale
gaudium, et perfectum mundi contemptum. Tribue
mihi [nulli] occasionem scandali praebere, simplicitatem