PL 101, col. 473

De usu Psalmorum (Alcuinus), J. P. Migne

puritatemque diligere, instanter ea quae pacis
sunt sequi. Longe fac a me hypocrisim, tribue mihi
veram humilitatem, plenam confessionem, perfectam
emendationem. Aufer a lingua mea jurandi consuetudinem,
mendaciorum nebulam, detractionis pestem,
murmurationis ingluviem, scurrilitatis ac stultiloquii
vanitatem. Pone custodiam ori meo, et ostium circumstantiae
labiis meis. Concede mihi, quaeso, majorum
subdi imperiis, et alacri corde ad obedientiam,
ad compassionem, ad concordiam sine mora concurrere.
Da mihi in omnibus discretionem, ut possim inter
bona malaque discernere, ut bonos valeam ad
meliora exhortari, et eos qui adverse gradiuntur, ad
tuae rectitudinis lineam revocare. Excita torporem
meum, et desidiam meam tuis stimulis, et fac me

strenue perseverare in praeceptis et laudibus tuis.
Dona mihi prudentiam, justitiam, fortitudinem, sive
temperantiam. Largire mihi fidem rectam, spem inconcussam,
charitatem perfectam. Infunde cordi meo
spiritum sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis,
scientiae et pietatis, atque timoris tui. Dona
mihi, Domine, benedictionem de rore coeli, et de
pinguedine terrae: da irriguum superius, et irriguum
inferius. Concede miserae animae meae liquefieri
igne charitatis tuae, fac me tuo desiderio [ Forte,
tui desiderio], mundo funditus exstingui. Concede
mihi cor habere contritum et humiliatum coram te
semper. Largire, me in conspectu tuo per ignem
compunctionis hostiam vivam fieri. Summa aeterna
lux, illumina me. Summa aeterna virtus, libera me.

Summa aeterna fortitudo, conforta me. Summa aeterna
sapientia, depelle tenebras ignorantiae meae. Summa
aeterna misericordia, miserere mei. Dona mihi
toto corde meo, tota anima mea, totis viribus meis,
exquirere faciem tuam semper. Et perduc me misericors
ad tuam sanctissimam visionem. Adsit, quaeso,
mihi beatorum angelorum tuorum pia custodia, et
praesta ut apud te pro me felicissima sanctorum
tuorum agmina intercedant. Concede mihi fragilissimo
dilecti tui, Patris mei Benedicti sequi et imitari
vestigia, ut merear consequi misericordiam tuam,
et ad gaudia pervenire promissa. Per Jesum Christum
Filium tuum Dominum nostrum, qui tecum in
unitate Spiritus sancti vivit et regnat per infinita
saecula. Amen.
Alia oratio ad Patrem in nomine Filii.

Deus ineffabilis et incircumscriptae naturae, institutor
omnium rerum, et Domini nostri Jesu
Christi Pater, qui eumdem dilectum Filium de
sinu tuo misisti ad publicum nostrum, suscipere
nostram vitam, ut nobis donaret suam, 27
essetque perfectus Deus ex Patre, et perfectus homo
ex matre, totus Deus, et totus homo; unus idemque
Christus, aeternus et temporalis, immortalis et
moriturus, creator et creatus, fortis et infirmus,
nutritor et nutritus, Pastor et ovis, temporaliter
mortuus, tecum in aeternum vivens, suis dilectoribus
vitae municipatum promittens dedit, eisque dixit: Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, adbit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.