PL 101, col. 481

De usu Psalmorum (Alcuinus), J. P. Migne

providentia, nullo prorsus consilio sentiantur. Longum
est per cuncta discurrere: tali quis posset
obsistere, nisi tu, Domine, decreveris obviare? Quid
enim mihi non potest facere, qui te in meo corpore
ausus fuit per subdola machinamenta tentare?
Exaudi me, o custos hominum; et me ab illo indulgentia
tua libera, qui me trahere nititur ad gehennam.
Cum illo partem non habeam, ut tecum, Domine,
possim habere. Vindica fabricam tuam ab
illo, qui destruit. Damnari alios non faciat, qui
seipsum damnavit: sed potius ille cum suis pereat,
qui perdere cuncta festinat. Me vero omnipotens
libera, et eripe ab hoste generis humani, et perduc
me ad gaudia aeterna, ubi sine fine laetari merear.
Amen.
VIII. In tribulationibus variis, quae ab hominibus inferuntur.

Invoca me, ait Dominus per Prophetam, in die tribulationis
meae [Leg., tuae] et eripiam te [(Psal.
XLIX, 15)]
. Dulcior lacte et melle ori nostro haec Domini
promissio. Cum ergo tribulationes a falsis fratribus
patimur, invocemus eum, qui nos ut invocemus
hortatur. Certum est enim quia vult exaudire,
qui vult invocari. In his ergo quinis congruis psalmis
clamemus ad Dominum a facie tribulantis: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus; Judica,
Domine, nocentes me; Exaudi, Deus, orationem
meam, et ne despexeris deprecationem meam; Eripe
me de inimicis meis, Deus meus; Salvum me fac, Deus,

quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam:
usque, Dederunt in esca mea fel. Caetera vero quae
sequuntur, quia spiritualiter Christi interfectores feriunt,
nolumus contra Christianos tam perniciosa
maledicta jactari.
Versus ut supra. Sequitur oratio.
Christe Fili Dei vivi, virtus et una indiscreta
majestas, orationis meae tota substantia; invoco nomen
tuum sanctum: exaudi me cum corde luctantem,
et agnoscentem peccata facinorum, et cogitationum
crimina confitentem. Frange, Domine, artes
diaboli, obrepentibus aliis aliud suggerendo. Ipsa
enim orationem in alienationem captivat. Respice,
Domine, lacrymas meas; et cum lacrymae non

sunt, indulgentia tuae pietatis infunde. Custodi in me
immaculatam fidem, meque cum proximis meis semper
in pace reconcilia; fructus tuos, panis ac vini,
propria largitate distribue. Tibi inclino cervicem,
tibi genua flecto. Te Dominum meum, cum sis unus
[ Al., vivus]; in sancta Trinitate confiteor. Frange,
Domine, contra me omnium potestatem, erue me
jacentem; et ea quae explere non possum, quasi sint
postulata, concede. Amen.
IX. Optimum recitatione quinque psalmorum post tribulationem de percepto gaudio gratias agere.
Igitur cum pius Dominus dixisset, Invoca me in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.